Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

Hierher gehört die Historie von Dobo, und alles waß sich mit diesem Schoß von Anfang bis auf unser Zeiten nach der Historicorum Bericht zugetragen habe mag. Quemadmodum autem sapius lacerabatur, ita multum ab antiquo flore remisit. Dimidia ejus parte, quae in objectam acclivitatem vergebat, demolita et solo aequata reliqua spatio quidem sat amplo, sed irregulari, et mox hinc, mox illinc promissis munimentis erigitur. Nam ut a monte contiguo fossa, ut diximus, interjecta rescinditur, ita in eandem fossam unum alterumve propugnaculum muro circumdanti interjecit, indeque in orientem rusus alia diversae formae et post quam in meridiem versa est pari trium quatuorve quasi suggestum pro tormentis triangulari et triangulorum varietate decurrit, ubi vero in occidentem pervenerat, iterum tria majora munimenta civitati quasi opponit, dum ad fossam, a qua incepit, redeat. In media habet aream, in ea puteos duos rupi depressos inde ad aquilonem domum praefecti, in orientem rotundum fortalitium, par et in meridiem, aliud unico armamentario interjecto, quod ex templo Sancti Joannis barbari excitaverant, a priori separatum. Ex ea parte meridionale est aditus ex civitate duabus portis, utrisque solidissimis praemunitus. 10 8 Ipsum etiam arcis opus non solo tantum saxeo, sed crassissimis etiam muris instructum est. Etsi enim propugnacula et munimenta diversitate variant, quippe diversis temporibus, prout vices oppugnationum requirebant, nunc sie, nunc aliter posita, vasta tamen ea sunt et nimium solida, si vetustiores quosdam muros excipias, qui omnimo jam attrito opere sunt paululum obsoleti. Sic ergo instrueta arx poterit huic regioni contra hostis impetus non plane contemnendo esse praesidio, praesertim si ex ea parte, qua montem ei acclivem supereminere diximus, castellis et suggestibus tormentorum praemuniatur, indeque desuper hostem insultibus prohibeat. Subest post ejectos Turcas 10 9 ditioni solius regis custoditurque perpetuo militis Germani praesidio, cujus et totius civitatis moeniorum praefectus nunc est liber baro a Wildenfels etc. Sed pergamus jam ad processus. [Sed Agriae nomine innotuit praeeipue arx Agriensis. Assidet haec civitati sui nominis ab Oriente, totamque eam protegit supereminentis instar propugnaculi. Tenet autem praeruptam rupem ex ea parte, qua in civitatem spectat, de reliquo jungitur monti vineis culto, a quo una tantum fossa manu pressa distinguitur. Ipse autem mons ultra arcem sensim clivo crescente consurgit ita, ut si verticem conscendas, videas te multo altius, quam arx est adscendisse. Recte ergo Istvánffius: Sita est arx ne hoc quidem praetermittatur, inquit (Liber XVIII. folio 209. Confer Sambucus in Appendice folio 791.) ad Promontorium partim saxeum, partim vero vineis arboribusque fruetiferis consitum, qua illud in vallem desinit, habet oppidum subjectum ad occidentem solem. Pari modo et Sambucus in latere montis acclivi, sed eo suspecto et insidioso, inque profundam vallem vergente applicatam dicit Agriam. Nomen vero derivat Bonfinius (Liber I. Decas L. folio 4.) ab Agrianis Illyrici populis, qui a Tribalorum tergo habitabant et postea trajecto 10 8 Praemunitis. 10 9 Értelmi egyeztetés. 144

Next

/
Oldalképek
Tartalom