Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
Praeter senatores deliguntur ex civibus viginti quatuor viri, qui senatus quasi administri conveniunt cum eodem, quoties res magis ardua postulaverit. Interim ubi summe necessarium esse videtur, omnes cives coeunt. Civitatis administri sunt decuriones duo, qui invigilant rebus civicis, et exigunt necessaria. Haydones praeterea duo sunt a latere magistratus et judicis, qui ex ore eorum pendent, et qui mittuntur, abeunt redeuntque. Modus vivendi est exilis atque durus. Destituta enim terreno suo civitate incolae agros et vineas, foenerari debent in alieno. Itaque emptis aut conductis vinetis et agellis etsi magna fertilitate fructum suscipiunt, non tamen vinum maturum semper neque reddens expensas anno quolibet cum vel difficulter distrahatur, vel justo viliori pretio. Operae autem sumptuosae sunt et difficiles, cum praeterquam ter pastinationem instituant, etiam rectiori, aliisque operis nimirum quantum impendant. Par ratio et frumenti est. Magno et hoc labore constat, magnis sumptibus, cum non tantum ager conduci, sed etiam pecuniis coli debeat. Et cum maximé profecit, non est qui segetem demetiat, aut si adest quispiam, vix non partem dimidiam messis postulat pro messione. Vilitas praeterea rei frumentariae non sinit miseros cives foenus expensarum rehabere, sed domi consummi 10 4 debet aut viliter distrahi. Neque est modus servandi jumenta, quae lacti aut vecturae inserviant, propterea, quod prata nulla, foenisecia deficiunt. Itaque magnis sumptibus si quis unam alteramve vaccam, bovem vel equum alat, commeatum emere debet. Non minor et lignorum difficultas est urbecula montibus destituta est. Quamvis enim. Quamvis enim 10 5 ex omni parte montes habet proximos, tamen bruma obrigesceret, nisi pecunia ligna compararet. Ea vero cum a dominis coempta rustici magno venundent, et facili est ad colligendum, quam durum sit Agriae viventibus extra vini commercium rem ducere familiarem. Itaque sunt, qui praeter vini et agriculturam alium quaerunt modum vivendi, alii enim opificiis, alii se sublevant mercatura rei vestiariae et pecuariae. Quae tamen cuncta aegre procedunt ob defectum mercantium et emptorum. Germani, qui Agriam insederunt, raro acquirunt, quod agant, itaque si quid cuipiam fabricarint, duplex triplexque pretium poscunt, neque illud aquirunt quidem. Mercatores nundinarum stante benefio. Saepius enim excurrunt in vicinas civitates nundinandi gratia. Id ut Agriae quoque succedat, ope Gabrielis nostri jam a rege expetitum est ut nundinae ter quotannis hic etiam possint celebrari, nempe 1. die Sancti Michaelis archangeli, 2. Sancti Pauli Eremitae et 3. in die Estherae. Sed quoniam consuetudo haec ab annis circiter quatuor innotuit, non celebrantur tanto confluxu vicinorum et mercantium, ut exinde usus vitae possit promoveri. Nam quod civitatum aliarum in his partibus nundinas facit celebres, planities est pecoribus appellendis idonea, quae hic haud reperitur inter montes. Hebdomadariae nundinae usui non sunt, sed quovis die confluunt ex vicinis, qui aliquid lignationis et rerum victualium afferunt, minori 10 4 Helyesen: consumi. 10 5 Ismétlés. 140