Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
Quoad 3™ ubi nobis pratum 50 facatorum 8 0 in territorio ipsius civitatis ab incolis ejusdem semel in anno falcandum, foenumque in eo procreatum congregandum et comportandum reservavimus, onus hoc per se colonicale et servile, sicut et reliquos similes labores manuales et currules, videlicet in puncto X. quo habetur de refectione aggerum et conservatione molae frumentariae episcopalis, de sectione glaciei, ejusdemque vectura, de horti domestici et suburbani laboribus commutavimus in pecuniariam taxam faciendo ducentos florenos Hungaricales supra 600 florenos itidem Hungaricales in puncto transactionis decimo nomine census annui in terminis ibidem specificatis nobis pendendos ita, ut in iisdem terminis dimidietas ducentorum quoque florenorum praestetur. Ubi vero in puncto eodem tertio molas omnes earumque loca nobis reservavimus, et pro una locum extra moenia civitatis nos designaturos assecuramus respectu alterius molae ab incolibus praetensae jus venerabilis capituli impedire non possumus. Ubi autem in eodem puncto 3— pro educillo episcopali sex mensium in singulis plateis principalibus domum reservavimus, declaramus non earn esse mentem nostram, ut ejusmodi domum civium eximantur ab oneribus communibus civitatis, una tamen domus educillaris extra curiam erit propria episcopi ab ejusmodi oneribus exempta. In puncto 6-, quod tempus educilli civitatensis a festo Sancti Michaelis usque ad l ma m Januarii declaramus, quod tempore illo vinum tantum educillum nostrum fluet et non plura hoc addito, quod a festo Sancti Michaelis usque ad novum annum licebit civitati vinum etiam antiquum educillare. In casu vero, quo educillum cremati vel his similes proventus nostras arendare vellemus, extunc prae aliis quibusuis personis privatis civitati arendabimus. In cujus nostrae declarationis majus robur et firmitatem praesentes manu nostra subscripsimus et sigillo usuali munivimus. Agriae die 16 ä Februarii 1695. Terras autem arabiles et vineas, quae a fisco suae majestatis venditae vel cuipiam assignatae non essent, respectu fundorum et domorum civilium proportionalem distribuere et applicari curabimus proximo tempore hoc declarato, quod si quis incolarum hactenus vineam aliquam assumpsissent et exolvissent, talis vinea prae manibus ejusdem possessoris ad domum suam proportionaliter applicata manebit. Georgius Fenessy episcopus Agriensis m. p. (L. S.) Andreas Farago judex cum aliis senatoribus coram me Joanne Ignatio Kurtz administratore Budensi Venerabile etiam capitulum Agriense pariter convenit cum civitate Agriensi in his punctis: Nos quoque Andreas Szántósy electus episcopus Cathariensi 8 1, sacratissimae caesareae regiaeque majestatis consiliarius et venerabilis capituli praepositus major et capitulum Agriense pariter memoriae commendamus, quibus expedit, universis, 8 0 Falcatorum. 8 1 Cathariensis. 118