Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria Quarto: Quae omnia et singula episcopatus usibus reservata, erunt ab omnibus contributionibus, quarterns ac oneribus civilibus libera, a quibus libera quoque erit Suae Maiestatis Sacratissimae domus armentaria, in qua etiam praefecto eiusdem educillum pro suis operariis domesticis concedetur, attamen sine expositione hederae. Similiter domus annonaria, tricesimalis, domus civica communitatis, multo autem magis parochia, schola triviális, domus pro redidentia dominorum canonicorum destinatae ac pauperum hospitale. Nulla utem domus privatorum etiam nobilium, aut officialium militarium vel cameralium, prout etiam nullus fundus aliis vinearum (excepta nostra allodiali), agrorum et similium eximetur a communibus oneribus civitatis. Quinto: Ex universis vineis suo in territorio civitatis praestabit episcopatui deci­mam et nonam, ex pagina 99. frugibus decimam salva lege regni Uladislai decreti 1. articulo 48. et Ludovici decreti 1. articulo 8. et salvo iure successorum nostrorum nonam autem vinorum nobis superstitibus et episcopatum hunc tenetibus ad quinquennium benigne relaxamus. Decimam agnellorum, apum et reliquiorum minutorum praestabunt uti habent privilegiales Belae II. (!) [recte: IV.] regis. Sexto: A festo Sancti Michaelis usque ad 1. lanuarii liberum erit educillum vini civibus singulis, ac communitati, uti et nobis, solius tamen vini in promonthorio Agriensi procreati, inde usque ultimam Martii educillabit sola communitas etiam vina aliunde allata, idque tanto liberius, si vinum Agriense defecerit. Mulseti autem seu sicerae vulgo Méh-Ser, educillatio erit libera per integrum annum civitati, reliquos vero tempore a I. Április usque ad festum Sancti Michaelis fluet educillum episcopale tantum tarn vini cremati, quam nativi. Educillum vero cerevisiae totius anni decursu erit episcopi tantum, sicut et braxatorii erectio in ipsa civitate et loco ad id apto fienda soli episcopatui reservatur. Septimo: Pro administratione macellorum civitatis erigi faciei et a quovis animali majori pendet nobis saevi libras 5. Laniones vero lingvas ejusmodi animalium in medietate nobis administrabuntur, altera medietas cedet civitati. Octavo: Proventus nundinarum seu telonii pavimenti vulgo Hely-Penz, duae partes nobis cedent. Nono: Ratione iuris gladii insistimus privilegialibus Belae II. (!) [recte: IV.] regis exercebiturque illud per officiates episcopates adhibito magistratu civico, ad quem pertinebit captivatio et post sententiam executio. pagina 100. Mulctae sangvinis et birsagia florenos duodecuim superantia nobis cedent, Decimo: Nomine census et redemtionis laborum servilium quotidianorum, alioquin debitorum praestabit civitas nobis annuatim florenos sexcentos Hungaricales, ex his quidem pro termino Sancti Georgii tercentos et pro et pro termino Sancti Michaelis alios tercentos, quorum tercenti primo termino Sancti Georgii anni praesenti millesimi sexcentesimi nonagesimi quinti, nobis alias cedere debentes, per nos dictae civitati gratiose sunt relaxati, distributio autem hujus census ad magistratum civicum pertinebit, tenebitur nihilominus civitas praestare sequentia servitia et opera leviora, quae antiquitus fiebant, utpote: 41

Next

/
Oldalképek
Tartalom