Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria Imprimis advenientes nos et successores nostros episcopos honorifice excipiant et commitabuntur, nobisque munera pro suo posse Offerent, extraneis dominis nos invisen­tibus, de hospitiis decentibus providebunt Item ad curiam nostra, si opus fuerit vigilias adhibebunt et si Regum Praesidium in arce non fuerit, dabunt ad earn vigilem, portas quoque civitatis ipsi custodient, tabel­liones item pro Uteris deferendis incolae subministrabunt. Insuper manualibus et currulibus operis proposse concurrent nobiscum ad repara­tionem modernarum ruinarum in muris civitatis, deinceps vero eorundem murorum con­servatio spectabit principaliter ad civitatem, quae nihilominus aliunde etiam juvabitur, viarum quoque in plateis reparatio et intra territórium suus ad ipsos pertinebit. Praeterea tenebuntur incolae si opus fuerit reficere et conservare aggerem molae frumentariae episcopalis. pagina 101. Magistri essedarii vulgo Kortsolyások cum inquilinis civitatis tenebuntur vina decimalia educillis destinata attrehere et curribus deponere et in cellario arcis vel ubi pla­citum fuerit nobis, collocare. Ibidem inquilini secabunt glaciem pro aestate conservandam, pro usibus nostris, eamque civitas invehet, etiam hortum domesticum et suburbanum epi­scopatum elaborare et mundare. Undecimo: Capitalis et bonorum sententia erit in gratia nostra, testamentorum quoque confirmatio et ius caducitatis respectu bonorum et fundorumm civilium ad nos per­tinebit. Fundorum venditio et emtio erit libera. In omnibus causis civilibus coram magistratu civico agitandis, ad nos fieri poterit appellatio, ac inde licebit ultro appellare. Duodecimo: Haereticis et Judaeis habitatio in civitate aut territorio non conceda­tur, reservamusque nobis authoritate dominii terrestris et episcopali pariter dispositionem, de stabili dote ecclesiae parochialis et proventibus parochia et scholae. Denique universa haec a nobis in praesentiarum statuta, ordinata et indulta, a civitate quoque praevio modo acceptata, eatenus perennaliter valitura intelligantur, ut sicut si civitas Agriensis venustum authenticum privilégium aliquod deinceps produxerit, sui in favorem suis in viribus antiquis conservanda erit a nobis et successoribus nostris, ita vicissim si nos et successores nostri pariter vetera urbaria et iurium nostrorum documenta authentica reperiremus, ex quibus deprehendemus conclusionem praesentem in aliquo ejus puncto iuribus episcopatus fuisse praejudiciosam aut mancam, eidem possimus insistere et possint successores nostri pro tempore futuri, salvo etiam dicti capituli ecclesiae nostri Agriensis omni iure authentice comprobando, cum ea declaratione, quod civitas ex nunc etiam in corpore manebit et ab uno iudice dependebit, prout eatenus et ipsum capitulum suum consensum praebuisset. pagina 102. In quorum omnium praemissorum majorem fidem testimonium et stabilimentum, praesentes literas nostras tam in ordine ad iurium et proventum nostrorum episcopalium explanationem, usum et accommodationem alteriorem, quam pro incolarum dictae civitatis nostrae Agriensis directione et permansione deservituras, manus nostrae propriae sub­scriptione et sigilli majoris appressione munitas eidem civitati nostrae extradandis esse du­ximus et concedendas. 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom