A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 20. 1993 (Debrecen, 1993)

Tanulmányok - Balogh István: Oklevelek a nemesek és Debrecen mezőváros viszonyához (1585-1587)

communitatis, personis missis et destinatis, circumspectis Stephano Wasaros, Matheo Keontheos, Georgio Kowachy, Antonio Bomemizza, civibus et consulibus, item providis Casparo Kowachy alias Nagy et Michaele Kerezthes senatoribus, ejusdem judicis et aliis quamplurimis hominibus eorum in et ad praeftam dominam exponentem, in praescripto theatro, in carruca sua consedentem, manibus armatis et potentiariis irruissent abitumque ejusdem tamdiu remorassant ac continuissent, donec praescriptas pecias panni et alias universas res dicti Joannis Zabo ab eadem domina exponenti ademissent potentia mediante, et quamvis eadem domina exponens easdem res manibus mobiles Joannis Zabo in dicto oppido Debreczen commorans, se daturum obtulisset, tam nihil horum verborum curantes, praetactas res ab eadem exponenti violenter ademis­sent et quo ipsorum placüucissent, voluntati fecissent, praemissa potentia mediante. Quae praemissa omnia dempta, poena potentia, eadem exponens pro flor, ducentis hungaricalibus proferre, patique noluisset, ob hoc vellet eadem exponens, annotos Nicolaum Zabo alias Geonczy cogno­minatum, judicem videlicet primarium senatoremque, ac totam com­munitatem dicti oppidi Debreczen, ratione praevia, medio testimonii vestri fidedigni, per vos et ad id transmittendum in curiam nostram, nostramque videlicet praesentiam in causam convenire ac ex parte, eorumque superinde a nobis judicium et justitiam habere juri admiten- dum. Proinde, vobis harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus acceptis praesentibus, vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, qui praesentes literas nostras praefato Nicolao Zabo, judici primario, ac ceteris senatoribus communitatique ejusdem, oppidi Debre­czen exhibere, praesentare debeat, eosdem ibidem, si personaliter reperire poterint personaliter, alioquin de domibus ipsorum, habitationibus sive so­litis eorundem residentiis, unde videlicet haec eadem admonitio ad scitum eorundem comode devenire poterit, admoneat, dicatque et committat verbo nostro vojvodali, ut ipsi decimo quinto die a die hujusmodi admonitionis computando, personaliter vel per procuratorem eorum legitimum, ad prae­missam actionem et acquisitionem dictae exponentis responsurum, exinde que a nobis judicium et justitiam recepturum, in curia nostra, coram nobis comparere debeant et teneamini, certifioantes eosdem ibidem, quod sive ipsi termino in praescripto coram nobis compareanit, sive non, nos tamen ad partem comparentem instantea id faciemus in praemissis, quod juris erit ordo, et post hac vos seriem hujusmodi admonitionis et certification's ad relationem ejusdem testimonii vestri, ut fuerit expediendum, nobis terminum ad praescriptum fideliter rescribatis. Secus non facturi. Datum in possessione Ipp sabbato proximo post festum beati Francisci confesso­ris, anno domini millesimo quingentesimo octogesimo quinto. * * * Átírva a váradi káptalan 1585. október 14-én kelt bizonyságlevelében. Vő. U.o. IV. A. 1021/b. 106. sz. Papír, két befűzött viaszpecsét nyomaival. HBMLT. IV. A. 1021/b. 96. sz. Ugyanez hiteles másolatban U.o. 106. sz. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom