A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 20. 1993 (Debrecen, 1993)
Tanulmányok - Balogh István: Oklevelek a nemesek és Debrecen mezőváros viszonyához (1585-1587)
7. Gyulafehérvár, 1587. május 4. Báthori Zsigmondi erdélyi vajda jóváhagyja Csukát Péter bajoni tiszttartó és Debrecen mezőváros között kötött szerződést a nemesi kúriájának eladásáról. Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vojvoda regni Transilvaniae et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod egregius Petrus Chywkath, praefectus castri Bayon, pro se personaliter ab una, ac circumspecti Balthasar Zabo Gywlay, Joannes Kowachy et Martinus Nagy jurati cives ac Joannes Literatus notarius oppidi Debreczen in suis et judicis, ce- terorumque juratorum civium, ac universorum inhabitatorum ejusdem oppidi Debreczen nominibus et in personis cum procuratoriis literis nostris coram nobis personaliter constituti, matura inter sese deliberatione praehabita, sponte et libere ac vivae vocis ipsorum oraculo sunt confessi, pariterque retulerunt nobis eo modo, quod licet superioribus proxime elapsis temporibus praefatus Petrus Chywkath memoratos judicem et juratos cives ejusdem oppidi Debreczen, vigore quarundem binarum literarum nostrarum ammonitoriarum, evocatoriarum et certificatoria- rum ratione et praetextu potentiariae invasionis cujusdam domus et curiae nobilitaris ejusdem Petri Chywkath in Theatro ejusdem oppidi Debreczen, in comitatu Byhariensi, in vicinitatibus domorum circumspectorum Ladislai Chjorba ab una parte, vero ex altera, quondam Josae Zabo existentis habitae, aliorumque actionum potentiarum medio requisitorum et executorum Varadiensium in curiam nostram vojvoda- lem nostram, scilicet evocari fecisset in praesentiam ac eosdem sub praesenti termino celebratorum judiciorum octava die festi beati Georgii martiris proxime praeteriti proclamari faciens, certi processus juridici exinde subsecuti fuissent tamen eaedem partes cum proprio moti, tum vero ad interpositionem ceterorum quorundam praestantium virorum, pacem earundem partium amantium, ad talem pacis et concordiae devenissent unionem, prout se demisse retulerunt coram nobis in hunc modum, et primo quod eadem partes universas causas et lites ipsorum inter sese mutuo hactenus subortas et agitatas penitus et in toto condescendi fecisset est posthabuissent, literasque causales sub quibuscunque verborum formis confectas et emanatas viribus destituta ac in judicio exhibentes nocituras reliquissent et commisissent, prout condescendi fecerunt et posthabuerunt, ac viribus destitutas relinquerunt, nostri in praesentia, deinde praescriptam domum et curiam nobilitaram in dicto oppido Debreczen habitam, quam videlicet idem Petrus Chywkath, ab egregio Nicolao Kardos, familiari nostra Waradiensi, certa pecuniarum summa jure perpetuo pro se heredibusque suis universis coemisset, annotatis judici et juratis civibus, inhabitatoribusque antelati oppidi Debreczen cum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad eandem domum et curiam nobilitarem de jure et antiquo spectare et pertinere debentibus, in et pro summa duorum millium florenorum Hungaricalium, bonae et currentis monetae perpetuo possidendam dedisset et concessisset, tali tamen conditione mediante, quod idem judex et jurati cives 19