A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 4. 1977 (Debrecen, 1977)

Közlemények - Tóth Béla: Weszprémi István első életrajzi munkája: Szilágyi (Sylvanus) Tönkő Márton élete

pecunia certissime praestanda obtulerit, ea tamen lege, ut duo millia quovis anno Scholas­tico coetui darentur, reliqua tria millia, non nisi Mártonfalvius ad dies usque vitae levaret, eo vero mortuo, singulari hoc beneficio, decem integris annis Martinus Sylvanus uteretur, elapso hoc termino in communem Professorum usum cederet. Munificentiam hanc in Nos­trum conferri solitam Princeps sollemni testimonio firmavit, quod si modo publica Scrinia, ubi reliqua Societatis Scholasticae litteraria instrumenta adservantur, penitius excutiantur, hodiedum videri poterit. Annus labebatur supra millesimum seccentesimum Nonagesimus, cum multorum pre­cibus adductus Dissertationes Theologicas tres de Caussis Divortii Debreczinensibus typis evulgavit, quas Trigam Divortialem in Frontispicio adpellare placuit. Adiecit appendicis loco quartam Dissertationem de Caussis Repudii, quas singulas certis casibus et quaestio­nibus comprehensus Orthodoxe et Concinne secundum Ius Divinum et humanum elaborasse testis est Petrus Körmendi Pastor Ecclesiarum Cis-Tibiscanarum superintendentem, et Synodi generalis praeses in aprobatione operi praefixa, in qua maximopore commendat Venerandus Senex, ut omnes, ut vocantur, Tractus ad praescriptum horum Casuum et quaestionum in caussis matrimonialibus et sponsalibus sese conferment. Cum tot tantaque in Sanctiorem Rempublicam Reformatam in Hungária Sylvani exstarent merita, in Synodo Karasznae Anno MDCXCIX. mensae (sic) Maio celebrata in locum Steph. Diószegi Pastoris loci cognominis, omnium consensione Superattendens Ecc­lesiarum Cis-Tibiscanarum eligitur. Quam acceptus fuerit omnibus, inde discimus, quod Karaszna in pagum vilissimum Borzasinum, ubi primum lucem adspexit, omnibus comitan­tibus, festivis acclamationibus oneratus, deductus est, et sollemni ritu ad obeunda Superin­tendentis munia inauguratus. At quod maxime dolendum est, muneri huic praeesse non potuit, nam peracti quidem, quae Virum Pium atque Christianum oportebat, pridie No- nar[um] Januar[ii] Anno Christi MDCC pedum dolore ob sedentariam vitam divexatus exspiravit, et cadaver VIII. Idus, maxima doctorum frequentia humo creditum est. Ex oc­todecim liberis, quos ex Elisabetha Forgáts susceperat, moriens quatour filios superstites reliquit, maximum natu Sámuelem tunc artis Poeticae cultorem, qui in hunc modum fere Patrem defunctum defluit: Squallida lugubri franguntur pectora planctu, Perfundit teneras lacrima salsa genas. Nam falcem Lybitina suam convertit in agrum, Hinc nostrum, Patrem (vae) perimendo meum. Quatuor unde manent mecum vivendo pupilli, Quorum vita, decus, contumulata iacent. Quae mihi sufficiet, succurrite, lacryma (!) flenti, Haeret nam planctu lingua tenella meo. reliqui piae memoriae Viri Orphani Stephanus, Martinus et Daniel fuerunt, qui singuli praematura morte praeventi sunt, si unum excipias Stephanum, Paternarum virtutum hae­redem (!), qui ab uno et triginta fere iam integris in variis Scientiarum facultatibus, Profes­sorem Solidissimum colit, veneratur Debreczinense Collegium. Fautorem hunc et Patrem sibi Carissimum VII. Diocoesium Seniores, XXX alii V[erbi] D[ivini] M[inistri], et CL fere togati studiosi vario Carminum typis Civitatis excusorum genere moestissimi deplorarunt, Idem alios quoque Fautores, Amicos et Discipulos tacita mente fecisse nullum est dubium. Nec immerito, nam totis illis triginta annis, quibus ordinarium Professorem egerat, omnibus acceptissimum se exhibuit. Magnus Virorum Doctorum fuit aestimator, quibus illos Verbis suspexerit, testes sunt multi in publicam lucem dati libri, quorum auctoribus adplausum adiicere officium esse ratus est. Celebrantur praeter alios, Versus Hungarici in Laudes 167

Next

/
Oldalképek
Tartalom