A Győri Püspökség Körlevelei, 1949
Tartalomjegyzék
31 2026. sz. Sanctissimi Domini Nostri Pii PAPAE XII indictio universalis iubilaei anni sancti 1950. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS • PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut Christianos omnes non modo ad admissorum expiationem revocat emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud: „Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester“ (Lev. 10, 7; cfr. 1 Petr. 1. 16). Ex quo quidem facili cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus' ad aeterna se converterint perpe- tuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores Christianis praeceptis christianoque afflatu conformabuntur. Siquidem cum recta vivendi ratio singulorum mentes permovet ac sincere afficien- terque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad meliorem felicioremque rerum ordinem revoce- \ tur. Atqui, si umquam alias, hodie potissimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam, eamdemque, actuose com tendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere. Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commisum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum pertineant; eosdemque adhortentur ad illud a,ptiore, quo poterunt, modo participandum, sive Romam venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paenitentiae caritafisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agantr quae Nos', utpote peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus. Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes, quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum Decessorum Nostro* I rum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis CMXXIII — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et Catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgato- que haberi volumus. Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem die, vel