A Győri Püspökség Körlevelei, 1949

Tartalomjegyzék

diversis diebus, quovis ordine servato, Ba­silicas S. Ioannis ad Lateranum, Vatica­num S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac Liberianam in Exquiliis semel pie in­viserint, atque ter preces Pater Ave Gloria, semel praeterea Pater Ave Gloria ad men­tem Nostram, et formulam C'reö.,o in una­quaque Basilica recitaverint, plenissimam totius paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam ac veniam misericor­diter in Domino concedimus atque imper­timus. Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel in ipso itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visi­tationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita tempera­mus, ut üdém, a culpis rite absoluti ac sacra Synaxi refecti indulgentiae remissio­nisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus Basilicas reapse inviserint. Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus, cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse, quoties imperata opera rite perficiantur. Quaenam vero, dilecti filii, sit in uni­versum mens Romanorum Pontificum pro­fecto non ignoratis; at quaenam sit, ad proximum Annum Sacrum quod attinet, peculiaris mens Nostra cupimus aperius clariusque vobis patefacere. Per admovendas Deum supplicationes id imprimis imploretur, ut omnes precando paenitendoque sua quisque admissa ex­pient, atque ad Christianam morum emen­dationem ad christianamque virtutem ita contendant, ut hoc Iubilaeum maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum reditum. Idque praeterea est a Deo supplici petendum prece ut fidelitas, Divino Redemptori ab eoque conditae so­cietati debita, inconcussa mente actuosa- que voluntate ab omnibus retineatur, ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium insidias, fallacias, insectationes­que incolumia semper inviolataque ser­ventur; itemque ut qui adhuc sint catho­licae veritatis expertes, qui erecto itinere aberrent, ac vel ipsi infitiatores osoresque Dei superna luce collustrentur, ac flexa­nima gratia permoti ad Evangelii addu­cantur abtemperandum praeceptis; ut recte composita ac serena tranquillitas ubique terrarum, ac praesertim in sacris Palestinae locis, quam primum constabi­liatur, ut civium ordines, pacatis odiis sedastique discordiis, iustitia fraternaque concordia invicem coniungantur; ut deni­que indigentium multitudines e suo labore habeant, unde honeste vivant, atque ex largitate caritateque eorum, qui elatiore fortuna fruantur, necessaria opportunaque assequantur adiumenta. Redeat tandem aliquando optatissima pax in omnium animos, in domesticos con­victus, in singulas Nationes, in univer- samque populorum communitatem; ha­beant ,,qui persecutionem patiuntur prop­ter iustitiam“ (Matth. 5, 10) invictam il­lam fortitudinem, quae Ecclesiam inde ab originibus martyrum cruore decoravit; qui profugi, qui captivi, qui extorres longe a propriis laribus abstrahuntur, #ad dul­cissimam possint quantocius patriam re­meare suam; qui autem dolore maerore­que anguntur, supernis reficiantur sola­ciis. Christiano pudore fulgeat ac Christiana virtute floreat, vigescat animosa iuven- tus; eique in exemplum praeluceat pro­vecta ac senilis aestas; omnes denique caelesti ea fruantur gratia, quae sit auspi­cium sempiternae adipiscendae in caelis beatitatis. Iam nihil aliud, dilecti filii, reliquum est, nisi ut vos paterna invitemus volun­tate ut Romam per piacularis anni decur­sum frequentissimi conveniatis; Romam dicimus, quae christifidelibus cuiusvis Nationis velut.i altera patria est, ubi lo­cum, in quo Apostolorum Princeps post factum martyrium conditus fuit, venerari queunt, ubi sacra martyrum hypogea, ubi templa praeclarissima, ubi avitate fidei avitaeque pietatis monumenta cernere possunt, ac communem Patrem visere, qui, brachia ad eos pandens, amantissimo animo eorum adventum praestolatur. Novimus qtidem itinera non omnibus expedita neque facilia fore; iis praeser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom