A Győri Püspökség Körlevelei, 1939

Tartalomjegyzék

14 quae omnimodam certitudinem non ingerant de huius periculi absentia. 5. — b) »Tabernaculum tam sedulo est custodiendum ut periculum cuiusvis sacri­legae profanationis arceatur-« Non sufficit ut in loco consistat custos, satis non est ut ciborium tali sit praeditum firmitate ut ne­que terebra transfodi possit neque scalpro disiungi atque claustris adeo validis sit mu­nitum, ut clavibus quoque adulterinis ne­queat reserari: tertium praesidium a iure requiritur: sedula custodia. Porro haec vi­gilantia, continuo exercenda, plurimas com­plectitur cautelas et communes et extraordi­narias, prout postulant locorum et tempo­rum adiuncta. Quod vero attinet ad custodem, hic, licet sit optandum ut sit clericus, immo sacerdos, non prohibetur quod sit laicus, modo cleri­cus respondeat de clavi, qua est reserandus löcus ubi Eucharistia asservatur. Hunc prope locum moretur oportet diu noctuque, adeo ut celeriter compareat quando casus ferat, seu continenter vigilantiam exerceat: nunquam ecclesiam deserat tempore quo haec fidelibus patet et ab his imagis deserta relinquitur, idque pressius est urgendum in urbium ecclesiis, ubi fures uti tales fideli­bus ignoti per templa vagantes peregrino­rum aut mendicantium habitu perattente mo­menta aucupantur, quibus vigilantia inter­cipitur et motu celerrimo, veluti ictu oculi, sacrilega furta perpetrant; aut loca invisunt, fories, fenestras, cancellos, ianuas, praeser­tim haud principales, accurate rimantur diurno tempore ut dein nocturno ad execu- tionem improbum consilium demandare per­tentent. Quod si rarius accidit in pagis, ubi praesentia personae extraneae ibique haud cognitae, quae ecclesiam circumeat et in­grediatur, facilius animadvertitur suspicio­nemque ingerit in sacerdotibus atque fide­libus, id non relevat tamen parochum rec- toremve ecclesiae ab obligatione Euchari­stiae custodiendae, cuius ratio modusque ip­sius prudentiae relinquitur inspectis loci ad- iunctis, e. g. tum per se ipse aliquoties in die ecclesiam invisendo, tum vigilantiam per diem committendo probatis personis cir­cum morantibus, tum privatam paroeciano- rum visitationem Ssmi Sacramenti praesti­tuendo variis diei horis peragendam. Attente debet invigilari etiam operariis ceterisque personis, quae laboris intuitu ali- isve de causis ecclesiam, sacrarium, sacer­dotis custodisve domum eisdem contiguam frequentant. Nec sedula custodia Ssmi Sacramenti a iure praescripta remittenda erit tempore nocturno, quando ecclesia est obserata. Praecipuae cautiones autem pro nocturnis horis adhhibendae, quas prudentia requirit, ordinariae seu iugiter adhibendae tum pro Ssma Eucharistia tutanda tum pro praeca­vendis direptionibus sacrorum vasorum, ta­bularum, eleemosynarum atque supellecti- lium ecclesiae, recensentur: 1° omnes ec­clesiae fores communiantur, quatenus neces­sitas postulat fierique possit, firmis valvis, validis claustris obicibusque et quidem ita ut ab interiore ecclesia clavibus aperiri dumtaxat queant, fenestrae vero transennis vel clatris; 2° accurate est inspiciendum quoties vespere ecclesiae obserantur ne quis homo malevolus includatur; 3° officium ec­clesiae claudendae eiusque claves committan­tur personis omni suspicione maioribus, praecipue vero vino non deditis. Hisce cau­telis aliam valde commendatam addere veli­mus, quae in dies usitatior evadit quaeque utile nonnunquam praebet auxilium ad prae­cavenda furum molimina, ubi usui est: nem­pe collocationem opportunis in locis tintinna­bulorum vi electrica pulsandorum, dum por­tae aperiantur, vel eaedem aut tabernaculum aut ialtare aut mensa aut candelabra tangun­tur, quorum ope sacerdotis custodisque at­tentio repente provocatur; aut speciales elec­trici apparatus, qui ecclesiam repente illu­minent custodemque de furum praesentia statim certiorem faciant; hi tamen appara­tus, ut optatum consequantur finem, erunt scite et ingeniose tegendi, ita ut quamlibet adimant furum suspicionem, quotidieque in­spiciendi ut suo munere apte fungantur. Specialis extraordinaria providentia de­mum prostat in § 3 relati Canonis: »grav\i aliqua suadente causa ab Ordinario Iodi pro­bata, non est vetitum Sanctissimam Eucha­ristiam nocturno tempore extra altare super corporali tamen, in loco tutiore et decenti, asservari, servato praescripto can- 1271.« Hic locus de more est sacrarium, dummodo reapse sit locus tutior et decens, vel arca

Next

/
Oldalképek
Tartalom