A Győri Püspökség Körlevelei, 1937
Tartalomjegyzék
49 J i ] Nr. 1910. Decretum circa can. 1127. C. I. C. (Priv. Paul.) similium iam legitime statutarum inutilem imitationem vel etiam contaminationem, his potissimum postremis temporibus, pluribus in locis, acatholicis maxime mirantibus acriterque obtrectantibus, in die multiplicari atque inter fideles latius propagari. Iterum igitur iterumque Suprema haec Sacra Congregatio Sancti Officii, Fidei morumque puritati atque integritati tutandae praeposita, de expresso mandato Ssmi D. N. Pii divina Providentia Pp. XI, Sacrorum Antistitum, ubique orbis catholici animarum curam gerentium, zelum ac pastoralem sollicitudinem, onerata eorum conscientia, vehementer excitat, ut strictissimam tandem aliquando memoratarum monitionum atque iniunctionum observantiam urgeant, abusus qui iam irrepserint firmiter abolendo et ne novi irrepant diligentissime cavendo. Quae quidem idem Sanctissimus Dominus Noster in solita audientia E. P. D. Adsessori die 20 labentis mensis maii impertita, in omnibus et singulis adpro- bare et confirmare dignatus est, praesensque Decretum publicari iussit. Datum Romae ex Aedibus Sancti Officii, die 26 maii anno 1937. — /. Venturi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. In plenario conventu huius Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, habito Feria IV, die 5 maii 1937, propositis dubiis: 1. Utrum in matrimonio contracto a duobus acatholicis dubie baptizatis, in casu dubii insolubilis circa Baptismum, possit permitti alterutri parti ad Fidem conversae usus Privilegii Paulini vi can. 1127 Codicis luris Canonici ? 2. Utrum in matrimonio contracto inter partem non baptizatam et partem acatho- licam dubie baptizatam, in casu dubii insolubilis de Baptismo, possint Ordinarii alterutri parti ad Fidem Catholicam conversae permittere usum Privilegii Paulini vi can. 1127? Emmi ac Revmi Patres Dni Cardinales Fidei morumque integritati tutandae praepositi, omnibus mature perpensis, respondendum decreverunt: Ad 1. Negative. Ad 2. Recurrendum ad S. Officium in singulis casibus. Hanc vero Emmorum Patrum resolutionem, in audientia E. P. M. Adsessori S. Officii die eiusdem mensis et anni impertita, Ssmus D. N. Pius Divina Providentia Papa XI adprobare et Suprema Sua Auctoritate confirmare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 10 iunii 1937. — /. Venturi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. Feria IV, die 9 iunii 1937 In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii Emmi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei ac morum tutandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum qui inscribitur: G. COGNI, II razzismo, Milano-Pa- rigi, 1937. Et sequenti Feria V, die 10 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius Divina Providentia Pp. XI, in solita audientia Excmo P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emmorum Patrum resolutionem adprobavit, confirmavit et publicari iussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 19 iunii 1937. — /. Venturi, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius. Nr. 1911. Decretum de libro ,11 razzismo” damnato. Evulgato per Commentarium Officiale Nr. 1912. Apostolicae Sedis Decreto, quod incipitDeclarati0 „Lex sacri coelibatus" diei 18 április 1936, Deceto quo absolutio ab excommunicatione de quod