A Győri Püspökség Körlevelei, 1937
Tartalomjegyzék
50 incipit „Lex sacri coelibatus* (Cire. 1937. pag. 23.) i 1 ( : i t t t qua in can. 2388, § 1, quando agatur de sacerdote qui, matrimonio civiliter attentato, ad cor dein reversus, ad participationem sacramentorum more laicorum petat admitti, data quidem fide de absoluta perfectaque in posterum continentia perpetuo servanda, quamvis tamen ob gravissimas rationes cessare non valeat a coha- bitatione sub eodem tecto cum suae di- sertionis complice, Sacrae Paeniientiariae Apostolicae, excepto casu periculi mortis, reservatur, non defuerunt nec desunt Canonistae et Moralistáé qui docuerint ac doceant casum hunc nihil differre a casu aliarum censurarum, quae in casibus urgentioribus remitti possunt sub quibusdam conditionibus et clausulis a quocumque confessario vi can. 2254. Haec interpretatio, a praefati Decreti nedum sensu sed et littera prorsus absona, nullo modo defendi potest, eo praesertim quia expresse edicitur absolutionem de qua agitur „ab ipsa tantum Sacra Paeni- tentiaria Apostolica, servata speciali procedendi forma et sub peculiaribus quibusdam cautelis et conditionibus ab eadem Sanctitate Sua patefactis ac praescriptis", concedi posse. Nihilominus, ad omnem, si quae adhuc forte superesset, dubitationem penitus auferendam, Ssmus Dominus Noster, in audientia infrascripto Card. Paenitentiario Maiori die 10 április anni currentis impertita ad rem opportune interrogatus, suprema Sua auctoritate declarandum et, quo solet modo, publici iuris faciendum mandavit, hanc esse mentem Legislatoris, scilicet: Absolutionem a censura, de qua supra, ita esse Sacrae Paenitentiariae reservatam ut nemo unquam, excepto casu periculi mortis, ab ea absolvere possit, non obstante qualibet facultate, sive per can. 2254, § 1, sive per privilegium, sive denique per aliud quodeumque ius ceteroquin concessa. Datum Romae, e Sacra Paenitentiaria, die 4 maii 1937. — L. f S. — L. Card. Lauri, Paenitentiarius Maior. — S. Luzio, Regens. Pium exercitium offerendi Deo, stato’ dje singulis mensibus, sanctam Missam et Communionem necnon omnes eiusdem, diei orationes et quaecumque bona opera fiant pro Ecclesiae sacerdotibus et levitis, ut D. N. Iesus Christus, summus et aeternus sacerdos, eos sanctificet faciatque sacerdotes secundum cor suum, postquam a Sancta Sede specialibus privilegiis auctum est, (Act. Ap. Sedis, vol. 28. pag. 246.) ita celeriter per orbem catholicum sese extendit, ut quamplurimi Sacrorum Antistites omnium fere nationum illud libentissime exceperint, tamquam menti Ecclesiae et pietati fidelium admodum consentaneum commendaverint eorumque non pauci in propriae dioecesis ecclesiis publice peragi voluerint. Tam felici permotus successu infrascriptus Cardinalis Paenitentiarius Maior, vigore peculiarium facultatum a Ssmo D. N. Pio div. Providentia Pp. XI. sibi tributarum, die 15. mensis Decembris 1936, ad uberiores fructus spirituales ex praedicto pio exercitio assequendos, in favorem christifide- lium eidem sive publice sive privatim operam dantium in aliqua ecclesia aut in publico vel (pro legitime utentibus) semi- publico oratorio, Indulgentias quae sequuntur benigne concessit: 1. plenariam, prima feria quinta vel primo sabbato cuiuslibet mensis, feria quinta in Coena Domini, die festo beatae Virginis Mariae Reginae Apostolorum et diebus natalibus SS. Apostolorum, si praeterea peccata sua sacra- mentali paenitentia rite expiaverint et ad mentem Summi Pontificis preces fuderint; 2. partialem septem annorum, aliis anni diebus quibus idem pium exercitium saltem contriti ac devote peregerint; atque Nr. 1913. Pium exercitium juod diem sacerdotalem vocant, indulgentiis ditatur.