A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

5 narum curriculo, de seminariis, quae minora nuncupantur, condendis deque catechetica totius populi in certum quen- dam annorum orbem institutione, communi omnium consensu, decrevissent, cumque deliberassent, quo pacto in luris Cai onici Orientalis compositionem con pirarent et Actionem catholicam in suorum ordine laicorum ad optata Nostra proveherent — quae quidem omnia, ut aequum erat, Nobis adprobanda proposuere —, utique cognovimus, consilia eos suo clero popu­loque salubriora capere non potuisse. Esto, quae supra exposuimus, inlus- triora ea quidem videri et suo' ipsa splendore hominum ad se mentem atque admirationem allicere. Verumtamen ad christianae reipublicae utilitatem haud ita minus ea conducere instituta arbitra­mur, quae providentissimus Deus, data facultate, sivit ut vertente anno, quasi ad cumulandam laetitiam Nostram, aut perfecta exsisterent aut auspicato in­choarentur. Etenim ut praetereamus il­las, quas in curionum usum passim aedes exstruximus, ne quid iisdem deesset unde honestius suo munere fungerentur: ut item praetermittamus ea studiorum do­micilia, quae, ab religiosis B. M. V. Ser­vorum et Francisci Paulani familiis ad iuniores suos ex omni natione soda'es instituendos in Urbe paulo ante dedi­cata, celebrari nuper coepta sunt; tot profecto conlegia clericis omni doctrinae virtutumque ornamento augendis, tam brevi temporis spatio, excitata vidimus, quot vix plurium annorum decursu intueri licuisset, ut ea enumeremus quae alum­nis, e variis dissiti-que regionibus Sacro Consilio de Propaganda Fide concredi­tis, ex Insubria, e Russia, e Cecoslova- chia delectis, omni supellectile instructa, patuerunt. Id autem cur reliquamus quod, nova atque ampliore Seminario Aethio­pico sede attributa, quam apud ipsas Aedes Nostras de industria ereximus, conlegia duo, auspicali lapide recens posito, alterum pro clericis Ruthenis, pro Brasilienibus alterum, inchoata sunt et novum aedificium alumnus Seminarii Romani Vaticani excipiendis in eo est ut inchoetur ? In quo quandoquidem causa non alia demum agitur nisi salu­tis animarum, quae Christo Redemptori tanto sanguine stetit, quare non confi­damus, eo incepta Nostra divinae gra­tiae fultum iri praesidio, ut copiosiora mox in apertum campum atque expo­sitiora levitarum agmina prosiliant ? Cur non iidem, qui heic, in ipso catholici orbis veluti centro, genuinia Christi im­buti sunt doctrina et sacerdotalium con­formati exercitatione virtutum postquam, sacris initiati, de Urbe discesserint, gen­tes suas aut cum Apostolica Sede cohae­rentes multo coniunctiores efficiant, aut misserrime ab Ecclesiae Romanae uni­tate discissas ad pristinam communio­nem gradatim revocare contendant aut, tenebris et umbra mortis obvolutas, evan- gelicae veritatis lumine collustrent et Christi regnum inter suos cotidie latius producant? Quorum quidem fructuum spes tanti apud Nos est, ut divinum huius auctorem laetitiae, qui dedit ut talia in Ecclesiae emolumentum facere­mus, Nobis effere satis non liceat. At vero, vobiscum recolenda, Vene­rabiles Fratres, dilecti filii, alia suppetunt eventa, quae hunc item annum quodam­modo nobilitarunt feceruntque, Dei con­silio, memorabiliorem: Dei consilio, in- quimus, cui nihil quicquam, rerum harum adspectabilium ordinem moderanti, casu et foriuito contingere queat. Cum enim ea sint homines natura comparati ut certis quibusdam temporum orbibus com­pletis singularia divinitus collata, ante actis aetatibus, christianae societati bene­ficia et quasi consistendo reputent et

Next

/
Oldalképek
Tartalom