A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

6 ad reliquam inde viam maiore cum alacritate terendam novos spiritus su­mant, quaecumque in duodecim hos menses eiusmodi opportunitates interci­derunt, fieri profecto non patuit quin eas ultro christifideles arriperent, ut in Deum Optimum Maximum inque communem Patrem, rei temporique congruenter, uno eodemque caritatis impetu ferrentur. Quae ut pietatis officia paterna voluntate repen­deremus, habitis interea sollemni ritu celebritatibus per Nostras Litteras per Legatosve Nostro > adesse et multo plus splendoris adiicere non dubitavimus. Neque enim inlustri Benedicti Patris legiferi suboli, quae quartum decimum ab Archicoenobio Casinensi condito sae­culum commemorare parabat, Sedes haec Apostolica deesse poterat, de qua illud „monasticae normae principale gymnasium"1 perinde ac de culto hu­mano civilique, tam praeclare tamque diu meritum esset. Quod cum iterum iterumque dicimus, rem dicimus non tam doctis eruditisque viris cognitam atque perspectam, quam in vulgus hodie, recta eiusmodi laudum intellegentia, per­vagatam. Praeterquam enim quod populo, Italiae potissimum nostrae, illud Patriar­chae sanctissimi »ora et labora« in exemplum proponi solet, iam nemo unus ignorat. Archicoenobii sodales, ceteris e tota Benedicti familia imitantibus, bonas artes provexisse, divinae humanaeque sapientiae monumenta in omnem ser­vasse posteritatem et evangelii praeco­nes in regiones vel remotissimas dimi­sisse eo quidem rei christianae civilisque incremento, ut fel. rec. decessor Noster Pius X. Casinensis monasterii promerita breviter utique at nervose complexus, »eiusdem fastos Romanae Ecclesiae his­toriae magnam esse partem« iure op­1 Nicolaus II. Litt. decr. Pastoralis sollicitudinis. timo affirmarii.1 Quamobrem nihil mirum si, per instaurata apud vetustissimam Archiabbatiam sollemnia, satis multi un­dique confluxere homines, ut in sacrum illum montem, Benedicti Patris memo­rias veneraturi animosque expiaturi suos, certatim conscenderent. In historia autem Ecclesiae aliquanto minus remotus, Holmiae in urbe Sueciae principe, inudtato quodam splendore, quoad fieri pro nostrorum numero pote­rat, cemmemoratus est sancti Ansgarii adventus, qui millesimo et centesimo ante anno in Sueciam appulit, postquam evangelicae doctrinae semina in Dania studiosissime iecerat, Acta in triduum sollemnia ; aderant, quasi nationum quat­tuordecim, si fas est dicere, legati, Pat­res Cardinales duo, episcopi et Bene- dictini Ordinis abbates nonnulli, christi­fideles plus mille; habitae de rebus Ans­garii g' stis deque mirifico eius aposto- latu, ad recentiora studia exactae, con­tiones ; Litterae, quas bene precando de­deramus, communi plausu perlectae; om­nes quotquot convenerant, in ipsas mu­nicipales Holmiae aedes perhonorifice excepti; ad Nos et ad Sueciae regem, observantiae et laetorum ominum causa, transmissae salutationes. Quae quidem saecularis eventi celebratio nulli minoris momenti videbitur, qui cogitet, ante sep­tuaginta annos, infestis tum catholico nomini in Suecia rebus, eos, qui ad Ro­manam transiissent Ecclesiam, exsilio et iuris hereditarii amissione, ex legis prae­scripto, mulctari adhuc consuevisse. Quo loco in rem e t memorare, per eas re­giones ex cultioribus mulieribus homi­nibusque non unum catholicam religio­nem recens amplexum esse, et in Islan- dia, quae in dicione Daniae est, hoc ipso anno Purpuratum Patrem, negotiis 1 Litt. io febr. 1913.

Next

/
Oldalképek
Tartalom