A Győri Püspökség Körlevelei, 1930
Tartalomjegyzék
39 Nr. 1953. Litterae Pontificiae de mittendo Legato ad festa S. F.merici. DILECTO FILIO NOSTRO JUSTINIANO S. R. E. PRESB CARDINALI SERÉDI ARCHIEPISCOPO STRIOONIENSI AC VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HUNGÁRIÁÉ PIUS PP. XI. DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Nono exeunte saeculo ex quo S Eme- ricus Hungáriáé dux, S. Stephani regis filius, in ipso iuventutis flore ad caelitum sedes placidissimo exitu ascendit, consentaneum est ut una cum Hungarorum populo nobilissimo catholica quidem Ecclesia praeclarum hoc eventum concelebret: siquidem Ecclesiae praecipua laus est atque gloria si apud gentem vestram, vix in Europae fines advectam, non modo veri Dei cultus brevi lateque propagatus est, sed etiam insignis sanctimoniae viri ac mulieres, immo adulescentes, iam tum auspicato floruerunt. Imprimisque regia illa Arpadorum familia sanctitudine eminet ex qua Sancti ac Beati non pauci orti sunt, quales, praeter eos quos commemoravimus, S. Ladislaus rex et S. Eli- sabeth, ducis Thuringiorum uxor, quorum virtutes moresque suavissimi in exemplum domi forisque refulgent: in his autem Emericus novum quoddam addidit ornamentum ob eximium illud innocentiae et castimoniae specimen quo adolescentibus praecipue praeire atque iter omnis pietatis ostendere quodammodo videtur. Quapropter mirum non est si peculiari quadam benevolentia Apostolica haec Sedes Arpadorum domum prosecuta, S. Stephanum, magnum quidem patriae vestrae firmamentum ac decus, corona regia ornavit eidemque Regis Apostolici titulum attribuit. Neque autem de regia tantum stirpe, sed de ipsa singulorum Hungarorum salute Ecclesia mater sedulam sem- per curam habuit, pietatem fideique ardorem sollerter in eis excitando. Itaque factum est ut, religione, maiores vestri tot adversarum rerum vim saeculorum decursu propulsarint, atque Europae Christianae contra barbararum gentium impetus tam diu vivo veluti rnuro ac propugnaculo semper fuerint. Iamvero, quamvis sanctorum virtutem maiorumque gloriam recolere omnino Hungaros deceat, id certe multo magis interest ut ipsi proposita sibi illorum exempla imitari conentur; neque enim publica sollemnique pompa maiorum iactare victorias et sanctorum gesta efferre satis est; sed in hoc instandum ut eodem nunc Hun- gari religionis ardore, quo veteres flagrarunt, eniteant, et, in tanta illecebrarum errorumque colluvie, veterum innocentiam fidemque aemulentur. Ad hunc Christianae vitae usum S. Emericus iuvenes praesertim invitat, virtutum omnium splendore eisdem praeeundo. Nec sine providentis Dei consilio evenit ut e sanctis parentibus sanctus filius oriretur; quod enim de Christiana liberorum institutione Nos nuper ediximus, hoc in castissimo isto iuvene velut in speculo cernimus; ad parentum scilicet exempla plerumque filiorum ani