A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

40 mos conformari. Atque utinam S. Stephani regis piaeque eius uxoris imagines ante oculos versentur omnibus quibus alendae educandaeque Christianae prolis curam ac dignitatem Deus tradidit! Utinarn parentes omnes in id incumbant ut liberos vel ab infantia verae fidei lacte alant et quidquid nefastum et Christianae puritati obnoxium est, ab eorum animis arceant! Quoniam vero Christiana liberorum educatio, uti patet, cum familiae Christianae conserva­tione arcte connectitur, omnino conandum est ut matrimonii vincula, 'quod divinus Redemptor ad Sacramenti dignitatem eve­xit, sancte ab omnibus inviolateque ser­ventur. Id enim maxime inter paganos et Christianos mores discriminis intercedit, quod per illos carnis sensuumque habe­nae laxantur, per hos sancta sancte trac­tantur; per illos voluptati primus locus datur, per hos evangelica lex cupiditati­bus imponitur. Discant coniuges christiani domesticae vitae sacrarium vereri, quod ob humanam inconstantiam vel miseras illecebras destruere aut profanare non modo divina lege vetantur, sed etiam liberorum amore patriaeque caritate prohibentur. Quomodo enim recte educare prolem vel eam ad virtutem hortari poterunt ii parentes, qui sancta Dei praecepta magno cum filiorum detrimento violant, temere quod Deus coniunxit separantes? A sancto Emerico denique ab eisque parente, S. Stephano, qui tam feliciter Hungarici regni initia auspicatus est, discant omnes qui civilem vitam regunt vel agunt tum de­mum humanam societatem florere, si Evangelii praeceptis cives obediant. Ita­que pernecesse est ut lex Christi non modo privatam singulorum vitam imbuat, verum etiam ut publicos mores modere­tur ac pervadat: constat enim: nisi Do­minus custodierit civiatem, in vanum eos laborare qui aedificant eam: item- que, cum miseros, historia teste, faciat populos peccatum, religionem rectosque mores tutissimum esse nationum praesi­dium ac firmamentum. Alacri igitur fiden- tique animo saecularia haec sollemnia peragite, dilecte Fili Noster ac venerabiles fratres, ex quibus tanta salutarium fru­ctuum copia iure exspectatur. Nos vero, cum sollemniora ista festa praesentes quo­dammodo participare velimus, Legatum Nostrum Pontificium istuc mittemus qui, nomine et auctoritate Nostra, festis ac caeremoniis praesideat. Interea, necessaria auxilia a Deo vobis precantes ut optatos exitus res habeat, Apostolicam Benedictio­nem vobis, dilecte Fili ac venerabiles fra­tres, universoque clero ac populo unicui­que vestrum concredito peramanter in Domino impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II. mensis lunii a. MDCCCCXXX Pontificatus Nostri nono. — PIUS PP. XI. * Mélységes gyermeki tisztelettel és hálá­val vesszük szentséges Atyánk itt közölt levelét. Az a tény, hogy a Szentatya követet küld a budapesti szent Imre ünnepségekre, aki az ő nevében fog azo­kon elnökölni, ismét beszédes bizonysága annak a különös szeretetnek és gondos­kodásnak, amellyel Krisztus földi hely­tartója megalázott szegény hazánk iránt viseltetik. Felhasználja a szent Imre jubi­leumot arra, hogy a világ figyelmét reánk irányítsa, amivel a letiport magyar igazság­nak mérhetetlen szolgálatot tesz. Emellett a fenti levél egyik legkorszerűbb prob­lémában, a keresztény család kérdésében állítja a világ szeme elé követendő például szent Istvánt és szent Imre herceget. Illő do­log tehát, hogy Szentatyánk levele részlete­sen ismertessék a hívekkel, miért is elrende­lem, hogy a lelkipásztorok nagy figyelem­mel tanulmányozzák át és ennek alapján egyik alkalmas vasárnapon a szentbeszéd keretében magyarázzák meg a híveknek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom