A Győri Püspökség Körlevelei, 1918

Tartalomjegyzék

8 merides vel plagulas typis impressas adhi­bendi tum ad auditores aucupandos ante praedicationem, tum post praedicationem ad concionatoris meritum extollendum, repro­bandus omnino est et damnandus, quovis id praetextu boni fiat. Curent Ordinarii, quantum poterint, ut ne id usuveniat. 26. Quoad actionem in condonando nil melius praescribi potest quam quod S. Hieronymus Nepotianum admonebat: Nolo te declamatorem et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum et sacramentorum Dei eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperi­tum vulgus admirationem sui facere, in­doctorum hominum est . . . Nihil tam facile quam vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate deciperef quae quidquid non intelligit plus miratur. 27. Quamobrem concionator tam in ratiocinatione quam in linguae usu sese communi auditorum captui accomodet; quoad vero actionem ac recitationem, eam observet modestiam et gravitatem, quae illi convenit, qui pro Christo legatione fungitur. 28. Caveat item semper ac diligentis­sime ne sacram praedicationem in quae­stum vertat, quaerendo quae sua sunt, non quae lesu Christi; ne sit igitur turpis lucri cupidus nec vanae gloriolae lenoci­nio se capi sinat. Nunquam vero ex animo permittat excidere quod, secundum Evangelii et Apostolorum doctrinam et Sanctorum ex­empla, idem Hieronymus Nepotiano sug­gerebat: Non confundat opera tua ser­monem tuum; ne cum in ecclesia loque­ris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est qui, pleno ventre, de ieiuniis loquitur... Sacerdotis os, mens manusque concordent. Caput IV. Cui et quomodo interdicenda praedicatio. 29. Concionatores, qui praescriptiones superiori capite editas negligant, si emen­dationis spem praebeant et graviter non offenderint, prima alterave vice ab Epi­scopo moneantur ac reprehendantur. 30. Si vero emendationem neglexerint aut graviter cum fidelium scandalo pecca­verint, Episcopus, ad tramitem Codicis, can. 1340, §§ 2 et 3. a) si agatur de proprio subdito aut de religioso cui praedicandi facultatem ipse dederit, concessam facultatem, nullo homi­num respectu, aut ad tempus revocet aut omnino abroget; b) si autem de sacerdote extradioece- sano agatur vel de religioso, cui non ipse pagellam impertiverit, praedicationem illi in dioecesi sua interdicat simulque de re moneat tam Ordinarium proprium quam eum qui praedicationis pagellam eidem concessit; in casibus autem gravioribus ne omittat ad S. Sedem referre; c) poterit etiam Episcopus, imo et debet pro diversitate casuum, conciona- tore graviter peccante, coeptam praedicati­onem ipsi intercipere. 31. Interdici pariter praedicatione opor­tet, saltem ad tempus et pro aliquo loco, quicumque aut pro sua vivendi ratione aut quavis alia de causa, etsi inculpabiliter, publicam bonam existimationem amiserit, ita ut ministerium suum inutile vel dam­nosum evaserit. 32. Ordinarii dioecesani commissionem vigilantiae pro praedicatione, unusquisque in sua dioecesi, instituent, quae iisdem sacerdotibus componi poterit ac commissio pro examine candidatorum. 33. Quia vero nec Episcopi nec com­missio vigilantiae adesse ubique in dioe­

Next

/
Oldalképek
Tartalom