A Győri Püspökség Körlevelei, 1918
Tartalomjegyzék
9 cesi poterunt; quum agetur de praedicationibus maioris momenti in locis dissitis, Ordinarii exigent his desuper a Vicariis Foraneis vel a parochis informationes peculiares et tutas iuxta normas superius traditas. Caput V. De praeparatione remota ad ministerium praedicationis. 34. Ordinarii et Superiores religiosorum stricte obligantur proprios clericos ad sanctam salutaremque praedicationem ab ipsa iuvenili aetate formare studiorum tempore, tum ante tum post susceptum sacerdotium. 35. Curabunt igitur ut dicti clerici, dum sacrae theologiae dant operam, de variis praedicationum generibus doceantur; praeque manibus habeant et gustent exemplaria insignia, quae in omni concionum genere Sancti Patres reliquerunt, praeter illa quae in sacris Evangeliis, in Actibus et Epistolis Apostolorum ubique accesserunt. 36. Studebunt item Ordinarii ut iuve- nes instituantur de actione et pronuncia- tione in concionibus servandis, ut eam deinde gravitatem, simplicitatem et concinnitatem praeseferant, quae nihil histrionem sapiat, sed verbo Dei conveniat, probetque concionantem pro animi persuasione ex corde loqui sublimenique spectare finem, qui ministerio suo est praestitutus. 37. Haec dum in seminariis vel studiorum locis peragentur, Superiores scrutabuntur, quod genus praedicationis singulorum alumnorum dispositioni magis respondeat, ut deinde ea super re ad Ordinarium referant. 38. Initialem autem institutionem, quam clerici in seminariis vel in studiorum domibus habuerunt, Ordinarii, etiam post sacros Ordines susceptos, perficiendam curabunt. 39. Quamobrem, iuxta informationes de unoquoque habitas, eos facilioribus primum ac humilioribus praedicationibus occupabunt et exercebunt, ut in tradenda pueros Christiana catechesi, Evangelio breviter explicando, iisque similibus. 40. Poterunt demum Ordinarii suis clericis praescribere ut, aliquo annorum spatio, examen de praedicatione in curia quotannis subeant tam voce quam scripto, ea quidem methodo quae ipsis magis probabitur, conformiter scilicet ad praescriptiones Codicis pro examinibus annuis a clericis subeundis post sacerdotii susceptionem. Ex S. C. Consistoriali die 28 Iunii, in pervigilio SS. App. Petri et Pauli anno 1917. f C. Card. De Lai, Ep. Sabinen., Secretarius. — L. f S. — f V. Sardi, Archiep. Caesarien., Adsessor. * Őszentsége XV. Benedek pápa Humani generis Redemptionem kezdetű en- ciklikájában kifejtette az igehirdetés helyes alapelveit, a S. Congregatio Consistorialis pedig fentiekben ezen elvek alapján részletes utasításokat adott ki. Meghagyom a Ntdő Papságnak, hogy úgy az enciklikát, mint a kongregáció utasításait ismételten gondosan elolvassa és az utasítások harmadik fejezetében foglalt előírásokat lelkiismeretesen megtartsa. Ami a papnövendékeknek az igehirdetésre való kiképzését (5. fejezet) és alkalmasságuk megvizsgálását (2. fejezet) illeti, felszólítom a lelkipásztorkodástan, illetőleg a homiletika tanárait, valamint a papnöveldék elüljáróit, hogy a tanításban, a gyakorlatban és a növendékek minősítésében az Apostoli Szentszék utasí-