A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

1 I i / I. Nr. 496. Allgcutio SS. D. N. Benedicti PP. XV. et creatio cardina­lium S. R. E. in sacro consistorio 4. Decem­bris 1916. habito. I Allocutio SS. D. N. Benedicti PP. XV. el Creatio Cardinalium S. R. E. Venerabiles Fratres! Quandoquidem quae huic Apostolicae Sedi undique solent deferri decernenda, non ea in Consistorio, ut olim tractari possunt omnia — sunt enim firequentiora in dies, multaque ex iis dilationem non 're­cipiunt— eum retineamus, quem a Deces­soribus accepimus, praeclarum morem, ut si quid inciderit quod Christianae reipub- lieae intersit, vobiscum, in solemnem coe­tum convocatis, communicemus. Ex eo gemere gratissimum est Nobis quod rem licet ad vos afferre tam magnam tamque Ecclesiae opportunam, ut eius gratia haec aetas apud posteros nobilis futura videa­tur. Codicem dicimus luris Canonici feli­citer absolutum; quem Nos quidem, se­cundum vestra ipsorum vota, quampri­mum promulgaturi sumus. Nam quo die insignia rite suscepimus Pontificatus ma­ximi, id probe meminimus significatum Nobis a venerabili Fratre Nostro deside­ratissimo, Cardinali Antonio Agliardi, cum amplissimi Ordinis vestri nomine Nobis gratularetur. Profecto, si quos alios, non vos fu­git, Venerabiles Fratres, leges praescri­ptionesque, Ecclesiae matris providentia et cura, iam inde ab inilio usque adhuc conditas, continuatione quadam accessio­num per tot saecula in eum excx'evisse quasi cumulum, ut eas omnes habere per­ceptas et cognitas vel iuris peritissimus quisque haud facile posset. Ad liaec, mul­lorum statuta canonum cum ob tempo­rum commutationem iam non moribus congruerent, apte prudenterque erant no­vanda. Quo igitur melius cum disciplinae emolumento, constaret quae iura et insti­tuta valerent in Ecclesia, apparebat, ex Ecclesiae legibus componi codicem opor- tei*e, qui facile inter manus versai'i pos­set: id quod non solum Episcopi Clerus­que exspectabant, sed omnes qui se luris Canonici studio dederant. Idem ipsum Apostolira Sedes cum sibi habuisset iam diu propositum, maximae tamen semper difficultates obstiterant quo minus ad rem incumberet. Scilicet provisum erat divi­nitus, ut huius tam insignis in Ecclesiam promeriti Pio X., sanctae memoriae De­cessori Nostro, deberetur laus. Nostis, Ve­nerabiles Fratres, qua is alacritate animi vixdum inito Pontificatu, immensum paene opus inceperit, et qua deinceps sedulitate et constantia, quoad gubernacula Eccle­siae tenuit, sit prosecutus. Quod si non

Next

/
Oldalképek
Tartalom