A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

2 oi licuit inceptum absolvere, is tamen unus huius Codicis habendus est auctor, eausque propterea nomen, ut Innoccntii III., ut Honorii III., ut Gregorii IX.. Pon­tificum in historia luris Canonici claris­simorum, perpetuo posthac praedicabitur: Nobis satis fuerit si, quod ille effecit, promulgare contigerit. Iam grati animi significationem a lesu Christi Vicario uni­versi et singuli sibi habeant quotquot e Sacro Cardinalium Collegio, ex Episco­porum ordine, ex utroque Clero, ex ipso laicorum numero aliquid operae in hanc rem, pro sua quisque sollertia et indu­stria, contulerunt. Quod cum facimus ver­bis Nostris perlibenter, simul suavi quo­dam iucundoque officio ac munere, quod ipse Nobis Decessor commiserit, fungi videmur. Praecipuas vero et laudes et grates libet hic agere dileclo Filio Nostro, Cardinali Petro Gasparri, qui quidem in confectione Codicis cum amplius oneris, quam ceteri, usque a principio sustinuit, tum egregiam suam non modo ingenii facultatem iurisque scientiam ostendit, sed etiam studii ac laboris perseveran­tiam, eamque ne postea quidem visus est intermittere, quum, Negotiis Publicis prae­fectus, gravibus aliis eoepil occupationi­bus distineri. Itaque hoc maximi ponderis sum- maeque opportunitatis opus iure confidi­mus fore ut valeat multum ad ecclesia­sticae disciplinae nervos roborandos: quia enim notiores reddit Ecclesiae leges, ideo non parum earumdem observantiam adiu- vat, idque cum fructu animarum et cum catholici nominis incremento. Hoc sane in quavis hominum societate, atque in ipsa civili universarum gentium conso­ciatione usu venit, ut, ubi sollemnis est obtemperatio legibus, ibi in sinu pacis uberrime res floreant; ubi vero auctoritas legum negligi solet vel contemni, ibi, discordia dominante et cupidine, privatim ac publice omnia perturbentur. Quod, si confirmatione indigeat, rerum cursu in quo sumus, maxime confirmatur. Hor­renda belli huius insania, quae vastitatem affert Europae, nonne clamat quantum cladis et ruinarum possit existere, iis contemptis summis legibus quibus mu­tuae civitatum rationes temperantur? Cernere enim in tanta populorum con­flictione licet, vel res sacras, sacrorum­que administros, etiam dignitate prae­stantes, quamvis divino ac. gentium iure sanctissimos, indigne violari; vel quietos cives complures procul a domo matri­bus. coniugibus filiisque complorantibus, abripi; vel urbes non munitas ac mul­titudines indefensas aeriis potissimum incursionibus vexari; passim terra mari­que talia patrari facinora, quae horrore animum et aegritudine perfundant. At Nobis, Imnc malorum quasi acervum deplo­rantibus, et quidquid inique in hoc bello fit, ubicumque et a quoquo fiat, iterum reprobantibus, illud pergratum est vo­tum, quod Deus evenire velit, ut quem­admodum cum promulgatione novi Co­dicis tranquillior Ecclesiae, ut speramus, ac fructuosior quaedam oritura est aetas, sic societati civili, restituto per iuris ac iustitiae verecundiam ordine, exspectata celeriter illucescat pax, quae gentibus rur­sus inter se amice compositis bonorum omnium pariat ubertatem. Iam, antequam plurium ecclesiarum viduitati consulamus, placet, Venerabiles Fratres, in amplissimum Collegium ve­strum aliquot egregios cooptare viros, qui aut illustres ecclesias gubernando, aut gravissima alia munera gerendo, ope­ram sollertiamque suam Nobis admodum probarunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom