A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

94 tempus, ea lege, ut id ne cunctentur aut episcopum sacerdotis proprium aut sa­cram hanc Congregationem edocere. Qui vero sacerdotes hanc deliquerint regulam, suspensi maneant a divinis. Praesentibus valituris, contrariis qui­buslibet minime obstantibus. Romae ex S. C. Consistoriali, die 25. Martii 1914. — f C. Card. De Lai, Epi­scopus Sabinen., Secretarius. S. Tecchi, Adsessor. Jaurini, die 10-a Maii 1914. I. Nr. 3453 Decretum instituitur commissio novis so­dalitatibus earumque Constitu­tionibus adproban- dis. Peculiari curae iamdudum Apostoli- cae Sedi fuit novarum Sodalitatum appro­batio, earumque Conslilulionum recensio, quae quidem optimo iure solita est usque adhuc inter maioris momenti negoLia ha­beri et S. Congregationis EE. Patrum stu­dio ac sapienti iudicio reservari. Cum autem cuiuslibet Instituti approbatio item- que Constitutionum recensio gravem po­stulet laborem, qui gravior profecto aesti­mandus erit, rerum si copia consideretur, quibus EE. Patres in plenariis coetibus dant operam, Ssmus Dominus noster Pius PP. X. referente infrascripto S. Congre­gationis Religiosorum Praefecto in au­dientia diei 17. Martii 1914. decernendum censuit, ut huiusmodi munus, quoad no­vas Sodalitates votorum simplicium, ad Commissionem quorumdam Consultorum in posterum deferretur. Vi igitur ac te­nore praesentis Decreti, specialis Consul­torum Commissio, praeside Cardinali S. Congregationis Praefecto, auctoritate apo- postolica constituitur, eidemque deferun­tur omnia quae ad novi cuiuslibet Insti­tuti votorum simplicium, eiusdemque Con­stitutionum examen et approbationem at­tinent, nisi speciali ex causa, vel exortis inter Commissionis Consultores gravibus opinionum discrepantiis, Cardinalis Prae­fectus opportunius iudicaverit ad Emo- rum Patrum coetum rem deferre. Ordo ac ratio a Commissione servanda pecu­liaribus Normis continetur. Commissio­nis autem membra e Consultorum S. Con­gregationis ipse Cardinalis Praefectus de­liget. — Datum Romae, 24. Martii 1914. O. Card. Cagiano de Azevedo, Praefectus. F. Cherubíni, Sub-Secretarius. II. Normae peculiares servandae in recen­sione et adprobatione novi instituti eius­demque Constitutionum. Per Decretum hac die 24. Martii 1914. datum, et a Cardinali S. Congregationis Religiosorum Praefecto subsignatum, exa­men et approbatio novarum Sodalitatum votorum simplicium earumque Constitu­tionum remissa sunt speciali Commissioni Consultorum S. Congregationis, Praeside Cardinali Praefecto. Nunc ad eiusdem De­creti normam hae statuuntur leges a Commissione servandae: 1. Cuiusvis instituti moderatores, cum approbationem eiusdem, seu Constitutio­num exoptant, ad Secretariam S. Congre­gationis, una cum supplici libello rite sub­signato, ac authenticis litteris testimonia­libus Antistitum locorum in quorum dioe­cesibus seu territoriis Instituti domus re- periantur, decem saltem exemplaria Con­stitutionum mittant, itemque alia docu­menta ex quibus verus Instituti status per­sonalis, moralis et oeconomicus dignosci possit. Memoratae vero litterae testimo­niales, quae ab Ordinariis obsignari de­bent, inviolatae S. Congregationi exhi­bendae sunt. 2. Cardinalis Praefecti pro tempore erit e Commissionis Consultoribus unum

Next

/
Oldalképek
Tartalom