A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

95 designare, qui, ad nutum eiusdem Prae­fecti, Secretarii munere fungatur. 3. Pro unoquoque examine insti­tuendo Cardinalis Praeses ex Commissio­nis Consultoribus unum deputet, eique ex officio documenta tradat quae ad Secre- tariam S. Congregationis pervenerint. 4. Consultor designatus documenta rite ac sedulo perpendat, atque super eis­dem suum votum scriptis proferat. 5. Consultoris votum, typis impres­sum, una cum Constitutionum exemplari, decem saltem ante diebus quam Commis­sionis coetus habeatur, singulis membris distribuatur. 6. Impressionis aliique necessarii sumptus ab Instituto, cuius interest, sup­peditari debent, ideoque ab eiusdem mo­deratoribus congrua pecuniae summa apud arcam S. Congregationis deponenda est, pro prudenti Secretarii eiusdem Con­gregationis arbitrio, in unoquoque casu determinanda. 7. Consultoribus Commissionis mem­bris, quatenus in Domino id expedire iudi- caverint, ut plenius de re cognoscant, partes interessé habentes excipere atque audire licebit. 8. In examinandis et approbandis no­vis Institutis seu Constitutionibus, Com­missio prae oculis habeat omnia quae statuta inveniuntur in SS. Canonibus, in RR. Pontificum Constitutionibus et prae­sertim in Normis S. Congregationis EE. et RR., in Decretis S. Congregationis Re­ligiosorum. 9. Constituta die Consultores, quibus praesidebit Cardinalis Praefectus vel, ipso impedito, S, Congregationis Secretarius, in unum convenient, et collatis sententiis per suffragia singillatim declarabunt sitne et quomodo Sodalium precibus satisfa­ciendum. 10. Exortis quandoque gravibus opi niouum discrepantiis, Cardinalis Prae­fecti erit decernere opportunum necne sil rem Emorum Patrum coetui diiudican- dam reservare. . 11. Cardinalis Praefectus Commissio­nis consulta seu resolutiones, ab ipso sub­signatas, Ssmi definitivae approbationi subiciet, ac deinde, more consueto, per Secretariam S. Congregationis executioni demandandas curabit. — Romae, die 24. Martii 1914. — 0. Card. Cagiano de Aze- vedo, Praefectus. F. Cherubíni, Sub-Secre- tarius. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Proposito sacrorum Rituum Congre­gationi dubio: »An Orationes quae Do­mino Deo diriguntur ad gratias impetran­das ob intercessionem Servorum Dei qui cum sanctitatis fama decesserunt, indi­geant venia episcopi, ut imprimi ac inter fideles diffundi valeant?« sacra eadem Congregatio respondendum censuil: Af­firmative ad normam Constitutionis Offi­ciorum et munerum; attamen ad trami­tem et mentem decretorum S. U. Inquisi­tionis et sacrorum Rituum Congregationis episcopus abstinere se debet ab eisdem orationibus commendandis ac praesertim indulgentiis ditandis. Atque ita rescripsit die 21. Martii 1914. — Ľ. f S. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus. — f Petrus La Fontanie, Se­cretarius. t i Nr. 3454 Decretum de Oratio­nibus servos dei cum sanctitatis fama defunctos respici­entibus. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Nr. 3455 Decretum adproba- tionis editionis typicae Ratisbo- nensis Rubricas, ipsi Ssmo Domino nostro retu- Romani. Cum Pontificia Commissio per chi­rographum Ssmi D. N. Pii PP. X. die 2. Julii 1911. instituta ad novum Psalterii ordinem Rreviario Romano disponendum et retractandas congruenter eidem ordini

Next

/
Oldalképek
Tartalom