A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
93 grantibus suum praestant ministerium, sive curam hanc sponte sua suscipiant, sive ad hoc assumantur officium ab aliquo ex iis Operibus, quae in migrantium commodum providenter hac nostra aetate instituta sunt. Peculiares Normae ad locorum Ordinarios. 10. Episcopi Americae aliorumve locorum, de sacerdotibus advenis, qui in suas migraverunt dioeceses, diligenter inquirant, habeanlne ii legitimum permanendi indultum, aut certum quoddam permanendi ius consecuti sint vel per incar- dinationem vel per decennalem legitimam commorationem; quos, si eiusmodi induito aut iure carere et ceteroqui fidelibus inutiles esse cognoverint, congruenti termino iis praefinito, ad Ordinarios proprios dimittant. Eadem hac Europae etiam episcopi servent cum de sacerdotibus agitur, qui, delato sibi munere spirituali migrantium l)ono consulendi, in ipsorum dioecesibus degunt, quotiescumque noverint eos fidelibus noxios esse vel inutiles. 11. Optimum autem illud ac maxime optandum, ut earum regionum episcopi, unde crebrius demigrari solet, consilia inter se conferant et constituant qua ratione possint commodius fidelibus suis in remotas alterius linguae regiones abeuntibus comparare sacerdotes, suae linguae gnaros et pietate, doctrina ac prudentia conspicuos; quemadmodum vero Ssmus D. N. migrantibus ex Italia prospexit, sic, vel alia simili ratione, aliquem unum seligant ex Ordinariis, qui ceterorum vice hoc in negotio fungatur, ut exterarum regionum episcopi cum coram vel scripto adire possint, cum sacerdotes ad spiritualem demigrantium procurationem idonei sibi opus sunt. CAPUT II. De sacerdotibus qui ad breve tempus proficiscuntur. 12. Sacerdotibus, qui, ad breve tempus, ob honestam vel necessariam causam sint in Americam vel ad Philippinas insulas profecturi, possunt Ordinarii-discesso- riales litteras concedere, inconsulto quidem Ordinario loci ad quem, at servatis tamen regulis cpiae sequuntur. 13. In litteris discessorialibus, praeter reliqua, mentio expressa fiat de causa temporarii discessus. 14. Ad quatuor menses coarctetur dierum itineris et mansionis licentia; sex mensium concedatur nulli, nisi casus aliquis extra ordinem inciderit. 15. Sacerdoti haud omni ex parte probato discedendi venia ne detur, nisi ante de honesta simul et necessaria abeundi causa constiterit; praeterea Ordinario loci ad quem, secretis litteris, adventus eius renuntietur. 16. Itali autem sacerdotes, quandoque ob honestam et temporariam causam profecturi sunt, prius impetrent veniam discessus a sacra hac Congregatione. 17. Qui, denique, ob temporariam causam discesserunt, elapso temporis spatio sibi concesso, regrediantur, nullamque habeant Ordinarii prorogandae licentiae semel datae facultatem. Quodsi aut infirmitate aut alia quadam peremptoria causa regressus necopinato impediatur, postquam de rei veritate et de dispensationis necessitate constiterit, ad primum in sequentem mensem prorogare tempus liceat episcopo loci; ultra mensem, causis etiam indulti permanentibus, nonnisi Nuntiis vel Delegatis Apo- stolicis, qui ibidem versantur, indultum prorogitre liceat ad congruum sed breve