A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
92 piunt, agere possint, ut in eius dioecesim excipiantur, iis tamen migrare ne liceat, nisi ante episcopus loci ad quem se eos excepturum spoponderit, concesso aliquo ecclesiastico officio, et Ordinarius eorum proprius discessoriales litteras in forma specifica dederit, secundum ea, quae infra praescribuntur. 3. Ordinarius loci ad quem neque excipiat neque se excepturum promittat sacerdotem, ante quam, directo permutatis cum episcopo eiusdem proprio secretis litteris, certo testimonio eum sciverit esse dignum, quem ad normam art. 1. admittat. Ordinarius vero loci a quo discesso- rialibusad migrandum litteris sacerdotem ne muniat: primo, nisi is ex aliquo canonico titulo ad suam pertineat dioecesim; secundo, nisi iure possit testimonium de eo ferre bonum; ter lio denique, nisi ante ex litteris Ordinarii loci iad quem sibi constiterit eumdem sacerdotem ibi acceptum iri et aliquo functurum esse officio. De quarum omnium observantia praescriptionum conscientia Ordinariorum graviter oneratur. 4. Discessoriales litterae demigrationis causa ab Ordinario sacerdotis proprio non ad quemlibet Ordinarium in genere dandae sunt, sed plane nominatim ad ipsum loci in quem Ordinarium, et, praeter consuetum testimonium, exhibere debent notas aetatis hominisque individuas, quibus ita figura habitusque personae describatur, ut eius circa identitatem nemo decipi possit. Litterae, quae sint aliter exaratae, nihil valeant et habeantur nullae. Hac tamen cura exarandi eiusmodi litteras Italiae episcopi relevantur, qui, peractis iis quae in superiore articulo praescripta sunt, rem deferent ad sacram hanc Congregationem, quae scriptis licentiam dabit, cum utroque Ordinario communicandam. 5. Hoc autem erit proprie ac peculiariter iis servandum qui ad Philippinas insulas sint migraturi: ut veniam migrandi, si ex Europa sint, a sacra hac Congregatione Consistoriali petere sine ulla exceptione debeant; si vero sint ex America, a Delegato Apostolico qui Washingtoniae C. D. sedem sui honoris habet: integris, ad reliqua quod attinet, regulis superius statutis. 6. Sacerdotibus, qui iam in aliquam demigraverint dioecesim, ab hac in aliam in perpetuum vel ad diuturnum tempus discedere ne liceat, nisi assenserint tum Ordinarius proprius, tum primae Ordinarius commorationis; si vero agatur de ita- lis sacerdotibus, accedat praeterea oportet sacrae huius Congregationis venia. 7. Religiosi e claustro dimissi, cum in aliqua dioecesi sunt stabili ratione in- cardinati, condicione pares habeantur, ad migrationem quod attinet, sacerdotibus e clero saeculari; sin aliter, iis ad migrandum opus erit peculiari sacrae huius Congregationis induito. 8. Sacerdotis, qui, hac lege non servata, temere arroganterque demigraverint, suspensi a divinis ipso facto maneant; qui nihilo minus sacris (quod Deus avertat) operari audeant, in irregularitatem incidant: quibus a poenis absolvi non possint nisi a sacra hac Congregatione. De sacerdotibus ministerium suum spirituali migrantium fidelium bono exhibentibus. 9. Leges de sacerdotibus migrantibus latae eos quoque attingant sacerdotes, qui, aut in itinere transmarino aut in exteris commorationis locis, Europa minime excepta, agricolis aliisque operariis demi