A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
91 Nr. 3452 Decretum de sacerdotibus in certas quasdam regiones demigrantibus. 1 ] i « < 4 ] < l 1 rum fore, irritumque et inane futurum decernimus quidquid super bis a quopiam, quavis auctoritate, contigerit attentari : contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XII. mensis Februarii anno MCMXIV., Pontificatus Nostri undecimo. — L. f S. — R. Card. Merrij 'dei Val, a Secretis Status. Jaurini, die 10-a Maii 1914. Ethnografica studia, quae postremis hisce annis in plurimis Americae civitatibus confecta sunt, evidentissime comprobarunt, migrationem in eas regiones sacerdotum, qui pietate, doctrina vitaeque disciplina plene instructi non sint, non modo catholicae fidei detrimento esse solere, sed etiam in gravem ipsorum perniciem cadere, apparuit quoque, quanta sapientia eiusmodi demigrationem sacrae Congregationes Concilii et de Propaganda Fide, latis ea de re legibus, moderatae sint et circumscripserint. Tam late enim eae patent dioeceses ferme omnes; ea inde consequitur remissio Pastoralis vigilantiae, praesertim in sacerdotes advenas; tanta incidunt pericula et impedimenta e sectarum frequentia, ex perpetuo cum acatholicis commercio, ex ea quae ibi in plurimis obtinet libertate et ex aliis rerum locorumque con- rlicionibus, ut ipsi boni, cum maxima non sustinentur virtute, paullatim tepescant, pii vero et doctrinae subsidio carent et /ix ulla nituntur disciplina vitae, a recta /ia saepe deflectant, et non raro cum maxima fidelium offensione et religionis letrimento ad extrema deveniant, adeo it, qui magistri esse debebant veritatis, ii ministri efficiantur erroris et impietatis. Quapropter complures probatissimi viri, ac praesertim illarum regionum Episcopi, tum coram, tum scriptis, ab Apostoliéit Sede efflagitarunt, ut huic tanto malo novis iis vellet subvenire remediis qnae tempus postulasset. Re itaque in plenariis S. Congregationis Consistorialis comitiis disceptata, Emi Patres censu erunt novum ferendum esse Decretum, quo, confirmatis praescriptionibus a S. Congregatione Concilii aliquot ante annos providenter editis, ea adderentur, quae, de Episcoporum complurium consilio et experientia duce, necessaria vel opportuna visa essent. Cum autem Ssmus D. N. Pius PP. X. sententiam Emorum Patrum probaverit, de eius mandato haec statuuntur ac publici iuris fiunt, sancte et ex conscientia ab omnibus ad quos spectat servanda. CAPUT I. De sacerdotibus in perpetuum aut ad diuturnum tempus migrantibus. Integra lege S. Congregationis de Propaganda Fide de sacerdotum orientalis ritus migratione, quod attinet ad clerum saecularem lalini ritus haec in posterum lex esto: 1. Nulli fas sit in Americam et ad insulas Philippinas migrare, nisi bonum testimonium habeat intemeratae vitae, in operibus sacri ministerii cum laude spiritus ecclesiastici et studii salutis animarum hactenus peractae, solidam spem exhibeat aedificandi verbo et exemplo fideles ad quos transire postulat, necnon moralem certitudinem praestet, numquam a se maculatum iri sacerdotalem dignitatem, prout S. Congregatio Concilii, decretis d. 27. Julii 1890., et d. 14. Novembris 1903. latis, statuit et sanxit. 2. Qui vero bonum testimonium habent, dc quo supra, quamvis cum Ordinario eius loci, in quem conferre se cu-