A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
90 cum facultate aggregandi ubique terrarum. explevimus, templum ipsum populus Christianus pio consilio destinavit. Quibus de causis in eo aedificando neque curis neque impensis pepercimus, illudque et adiun- ctam ei paroeciam benemeritae Congregationi Serverum Caritatis commendavimus, quorum solertia et diligentia, in sacri ministerii partibus obeundis, valde confidimus. Itaque cum quidquid ad ipsum attinet Nostra plurimum intersit, benignis oculis spectamus piam Societatem a Transitu S. Ioseph pro animam agentibus, die XVII. mensis Februarii MCMXIII. in hoc templo canonice institutam, cui propositum est morientibus opitulari, opportunis adhibendis precibus ad bonae mortis Patronum: ac magno quidem cum animi Nostri gaudio eam, superiore anno a Notiis compluribus indulgentiis, tam plenariis, quam partialibus dilatam, succrescere et augeri in dies audimus, adeo ut aliae iam similes consociationes ipsi aggregari vehementer cupiant. Quoniam igitur dilecti filii Aloisius Guanella laudatae Congregationis fundator atque in templo condendo beneficus adiutor, Aurelius Bacciarini, eiusdem ecclesiae parochus, et Caesar Pedrini, societatis a Transitu S. Ioseph moderator, a Nobis postolarunt, ut hanc ad primariae dignitatem pro universo terrarum orbe proveheremus, Nos eorum votis satisfacere libenter statuimus, certa spe freti id magnopere usui futurum et ad templi ipsius decus amplificandum et ad christifideles maxime excitandos, quo accuratius, exitum vitae prospicientes, Patroni gloriosi expetant praesidium atque in mente bonum mortis consilium iugiter habeant. Quare haec, quae infrascripta sunt, suprema Nostra apostolica interposita auctoritate edicimus ac mandamus. Piam Societatem a Transitu S. Ioseph pro animam agentibus, Romae in templo eiusdem nominis ad portam Triumphalem canonice conditam, praesentium vi, perpetuumque in modum, in primariam erigimus atque evehimus, omnia ei privilegia tribuentes, quae primariis sodalitiis de iure competunt. Eiusdem autem primariae Societatis moderatori et officialibus, praesentibus et futuris, concedimus ut ipsi, servatis forma Constitutionis Clementis PP. VIII. decessoris Notri rec. me. ceterisque apostolicis ordinationibus hac super re editis, alias eiusdem tituli atque instituti nunc et in posterum in universis catholici orbis dioecesibus erectas sive erigendas, sibi rite aggregare, cum illisque communicare perpetuo valeant omnes et singulas indulgentias et spirituales gratias eidem primariae Societati a sancta Sede concessas, quae sint aliis communicabiles. Quanti vero dignum omni laude finem huius instituti faciamus, luculentius manifestare cupientes, dum volumus nomen Nostrum adseribatur primum omnium inter sodales eiusdem, simul universos in sacerdotio dilectos fratres exhortamur, ne in divino Sacrificio memoriam quotidie facere eorum praetermittant, qui colluctatione mortis premuntur; itemque ceteris omnibus fidelibus, praesertim religiosis viris ac mulieribus suademus, ut peculiares preces ad Deum et S. Ioseph pro morientibus effundere assuescant: nam si sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, qui, piacularibus flammis quamquam addicti, portum salutis attigerunt, non minus commendabilis sollicitudo videtur esse auxilium implorandi de caelo pro miseris ultimo in discrimine constitutis, quo pendet aeternitas. Denique volumus ac iubemus omnia, quae litteris hisce Nostris statuimus et declaramus, rata et firma uti sunt, ita et in poste-