A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

209 ipsa Nobis offerunt, quae Decessor No­ster Pius X. cum sedem Apostolicam san­ctissimae vitae exemplis illustrasset, prae­clara Nobis reliquit suae actuosae pro­videntiae munera. Videmus enim eius opera inflammatum universe in sacro ordine studium religionis, excitatam Chri­stiani populi pietatem; promotam in con­sociationibus catholicorum actionem ac disciplinam; qua numero auctas Episco­porum sedes; institutioni adolescentis Cleri tum pro severitate canonum, tum, quoad opus est, pro natura temporum consultum; a magisteriis sacrarum di­sciplinarum depulsa temerariae novitatis pericula; maiestati sacrorum artem mu­sicam digne servire iussam auclumque liturgiáé decus; novis praeconum Evan- gelii missionibus Christianum late nomen propagatum. Magna sunt ista quidem Decessoris in Ecclesiam promerita, quorum memo­riam grate posteritas conservabit. Quo­niam tamen ager Patris familias seinper, Deo permittente, inimici hominis mali­gnitati patet, nunquam est futurum, ut ibi elaborandum non sit, ne zizania luxu­riantia bonis frugibus officiant. Itaque, interpretantes dictum quoque Nobis, quod prophetae Deus dixerat: Ecce con- slitni te hodie super gentes et super re­gna , ut evellas et destruas ... et aedifi­ces et plantes,27 quaecumque erunt mala prohibenda, bona provehenda, quantum erit in Nobis, summo usque studio curabi­mus quoad Pastorum Principi rationem a Nobis administrati muneris placeat repetere. 15. Iam nunc igitur, Venerabiles Fra­tres, cum vos universos primo litteris affamur, commodum videtur Nobis non­nulla attingere capita rerum, quibus praecipuas quasdam curas adhibere de­crevimus: ita, maturantibus vobis vestra opera adiuvare Nostram, maturius etiam optati fructus exsistent. Principio, quoniam in omni homi­num societate, quavis de causa coiverint, ad successum communis causae maxime interest socios in idem summa conspira­tione conniti, omnino Nobis faciendum est, ut dissensiones atque discordiae inter catholicos, quaecumque sunt, desinant esse; novae ne posthac oriantur; sed ii iam unum idemque omnes et sentiant et agant. — Probe Dei Ecclesiaeque hostes intelligent, nostrorum quodvis in propu­gnando dissidium sibi esse victoriae: quare illam habeant usitatissimam ra­tionem, ut cum catholicos homines vide­rint coniunctiores, tum, callide iniicien- tcs eis discordiarum semina, coniunctio- nem dirimere nitantur. Quae utinam ra­tio ne ita saepe ex voluntate eis evenis­set, tanto cum religiosae rei detrimento! Itaque ubi potestas legitima quid certo praeceperit, nemini fas esto negligere praeceptum, propterea quia non probe­tur sibi: sed quod cuique videatur, id quisque subiiciat eius auctoritati, cui subest, eiquc, ex officii conscientia, pa­reat. — Item nemo privatus, vel libris diariisve vulgandis vel sermonibus pu­blice habendis, se in Ecclesia pro ma­gistro gerat. Norunt omnes, cui sit a Deo magisterium Ecclesiae datum: huic igi­tur integrum ius esto pro arbitratu loqui, cum voluerit; ceterorum officium est, lo- quenti religiose obsequi dictoque au­dientes esse. In rebus autem, de quibus, salva fide ac disciplina, — cum Aposto- licae Sedis indicium non intercesserit — in utramque partem disputari potes!, dicere quid sentiat idque defendere, sane nemini non licet. Sed ab his disputationi­bus omnis intemperantia sermonis ab­sit, (piae graves afferre potest offen­s’ Jerem. I. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom