A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

210 sioncs caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contra­riam teneant, cos, hac ipsa tantum causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplinae. Abstineant se etiam no­stri, volumus, iis appellationibus, quae recens usurpari coeptae sunt ad catholi­cos a catholicis distinguendos: easque non modo devitent uti profanas vocum novitates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbatio sequitur, magnaque confusio. Vis et natura catho­licae fidei est eiusmodi ,ut nihil ei possit addi, nihil demi: aut omnis tenetur, aut omnis abiicilur. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.28 Non igitur opus est appositis ad professionem catholicam significandam; satis habeat unusquisque ita profiteri: »Christianus mihi nomen, catholicus cognomen«; tan­tum studeat se re vera eum esse, qui nominatur. 16. Celerum, a nostris qui se ad com­munem rei catholicae utilitatem contu­lerunt, longe aliud nunc Ecclesia postu­lat, quam ut diutius haereant in quaestio­nibus, quibus nihil proficitur; postulat, ut summo opere contendant integram con­servare fidem et incolumem ab omni erro­ris afflatu, sequentes eum maxime, quem Christus constituit custodem et interpre­tem veritatis. Sunt etiam hodie, nec ita pauci sunt, qui, ut ait Apostolus, »pru­rientes auribus, cum sanam doctrinam non sustineant, ad sua desideria coacer­vent sibi magistros, et a veritate qui­dem auditum avertant, ad fabulas au- lum convertantur.«29 Inflati enim elati- que magna opinione mentis humanae, quae progressiones sane incredibiles, in ,s Symb. Athanas. — II. Tim. IV. 3, 4. exploratione naturae, Deo nimirum dante, fecit, nonnulli, cum prae suo iu- dicio auctoritatem Ecclesiae contemne­rent, usque eo sua temeritate processe­runt, ut ipsa Dei arcana et omnia quae Deus homini revelavit, sua intelligendi facultate metiri atque ad ingenium ho­rum temporum accommodare non dubita­rent. Itaque exstiterunt monstruosi er­rores Modernismi, quem recte Decessor Noster »omnium haereseon collectum'. edixit esse et sollemniter condemnavit. Eam Nos igitur condemnationem, Vene­rabiles Fratres, quantacumque est, hic iteramus; et quoniam non usquequaque oppressa est tam pestifera lues, sed etiam- num hac illae, quamvis latenter, serpit, caveant omnes diligentissime, hortamur, a quavis huius contagione mali; de quo quidem apte affirmaveris, quod Job alia de re dixerat: Ignis est usque ad perdi­tionem devorans, et omnia eradicans ge­nimina.,30 — Nec vero tantum ab erro­ribus catholici homines, cupimus, abhor­reant, sed ab ingenio etiam, seu spiritu, ut aiunt, Modernistarum: quo spiritu qui agitur, is quicquid sapiat vetustatem, fa­stidiose respuit, avide autem ubivis nova conquirit: in ratione loquendi de rebus divinis, in celebritate divini cultus, in catholicis institutis, in privata ipsa exer­citatione pietatis. Ergo sanctum haberi volumus eam maiorum legem: Nihil in­novetur, nisi quod traditum est; quae lex tametsi inviolata servanda est in rebus Fidei, tamen ad eius normam dirigenda sunt etiam, quae mutationem pati pos­sunt; quamquam in his ea quoque regula plerumque valet: Non nova, sed noviter. 17. Iam quia, Venerabiles Fratres, ad profitendam aperte fidem catholicam at­que ad vivendum congruenter fidei, plu­rimum homines fraternis hortamentis »° Job. XXXI. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom