A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

205 diligatis invicem;8 tamquam si unum hoc suum esset officium et munus, adducere homines, ut diligerent inter se. Atque huius rei gratia, quod non adhibuit argu­mentorum genus? Suspicere in caelum nos omnes iubet: Unus est enim Pater vester, qui in caelis est.9 Omnes nullo nationis aut linguae aut nationum discri­mine, eamdem docet formulam precandi: Pater Noster, qui es in caelis;10 quin etiam affirmat Patrem caelestem, in beneficiis naturae dilargiendis, ne merita quidem singulorum discernere: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos.11 Fratres etiam nos tum dicit inter nos esse, tum suos appellat: Omnes autem vos fratres estis 12 Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,13 Quod vero ad fraternum amo­rem excitandum, vel erga eos quos natu­rae superbia contemnit, valet plurimum, in infimo quoque suae ipse vult agnosci personae dignitatem: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.11 Quid, quod sub exitum vitae impensissime rogavit Patrem, ut quotquot in se ipsum essent credituri, omnes cari­tatis copulatione essent unum? Sicut tu Pater in me, et ego in te.15 Denique, e cruce pendens, suum sanguinem in nos omnes exhausit, unde quasi coagulati compactique in unum corpus, sic ama­remus inter nos, quemadmodum inter membra eiusdem corporis summa ami­citia est. — Verum longe aliter se habent mores horum temporum. Nunquam for­tasse fraternitatis humanae tanta fuit, quanta hodie, praedicatio, quin imo non dubitant, Evangelii voce neglecta, opera­que Christi et Ecclesiae posthabita, hoc fraternitatis studium efferre, tamquam 8 Joan. XV. 17. — 9 Matth. XXIII. 9. - Matth. VI. 9. — ” Matth. V. 45. — ** Matth. XXIII. 8. — 13 Rom VIII. 29 - 14 Matth. XXV. 40. — 16 Joan. XVII. 21. unum c maximis muneribus, quae huius aetatis humanitas pepererit. Re tamen vera, numquam minus fraterne actum est inter homines, quam nunc. Crudelissima ob dissimilitudines generis sunt odia; gentem a gente potius simultates, quam regiones separant; eadem in civitate, eadem intra moenia flagrant mutua in­vidia ordines civium; inter privatos au­tem omnia amore sui, tamquam suprema lege, diriguntur. 6. Videtis, Venerabiles Fratres, quam necesse sit omni studio eniti, ut Jesu Christi caritas rursus in hominibus do- minetur. Hoc certe semper Nobis pro­positum habituri sumus, vehit proprium Nostri Pontificatus opus; hoc ipsum stu­dete vos, hortamur. Ne desistamus vel in­culcare auribus hominum vel re praestare illud Joannis: Diligamus alterutrum,16 Praeclara certe, valdeque commendanda sunt illa quibus haec aetas abundat bene­ficentiae causa institutis; at enim, si quid ad veram Dei et aliorum caritatem in animis fovendam conferant, tum demum solidae utilitatis sunt: quod si nihil eo conferant, nulla sunt; nam qui non dili­git, manet in morte.11 7. Alteram diximus communis pertur­bationis causam in eo consistere, quod iam non sancta vulgo sit eorum, qui cum potestate praesunt, auctoritas. Ex quo enim placuit omnis humanae potestatis non a Deo, rerum conditore et domina­tore, sed a libera hominum voluntate deducere originem, vincula officii, quae eos inter qui praesunt et qui subsunt, in­tercedere debeant, adeo extenuata sunt, ut propemodum evanuisse videantur. Im­modicum enim studium libertatis cum contumacia coniunctum, paullatim usque­quaque pervasit, idque ne domesticam quidem societatem, cuius potestatem luce 16 I. Joan. III. 23. — 17 Ibid. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom