A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

206 clarius est a natura proficisci, intactam reliquit; quin etiam, quod magis dolen- dum est, in sacros usque recessus penet­ravit. Hinc contemptio nascitur legum; hinc motus multitudinum; petulantia re­prehendendi quidquid iussum sit; hinc sexcentae repertae viae ad disciplinae nervos elidendos; hinc immania illorum facinora, qui, quum se nulla teneri lege profiteantur, nec fortunas hominum ve­rentur nec vitam perdere. 8. Ad hanc opinandi agendique pra­vitatem, qua societatis humanae consti- tutio pervertitur, Nobis quidem, quibus magisterium veritatis divinitus mandatum est, tacere non licet; populosque admo­nemus illius doctrinae, quam nulla homi­num placita mutare possunt: Non est po­testas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt18 Quisquis igitur inter homines praeest, sive is princeps est sive infra principatum, eius divina est origo auctoritatis. Quare Paulus non quovis modo, sed religiose, id est ex conscientiae officio, obtemperandum iis esse edicit, qui pro potestate iubent, nisi quid iubeant divinis contrarium legibus: Ideo necessi­tate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam,18 19 Congruit cum verbis Pauli, quod ipse Apostolorum Princeps docet: Subtecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi, quasi praecel­lenti: sive ducibus, tamquam ab eo mis­sis . . .20 Ex quo idem Gentium Apostolus colligit, eum qui homini legitime impe­ranti contumax obsistat, Deo obsistere ac sempiternas sibi parare poenas: Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi re­sistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi dam­nationem acquirunt.21 9. Meminerint hoc Principes recto­18 Rom. XIII. 1. — 19 Ibid. 5. — 10 I. Petr. II. 13—14. — 11 Rom. XIII. 2. resque populorum, ac videant, num pru­dens ac salutare consilium cum potestati publicae tum civitatibus sit a sancta Jesu Christi religione discedere, a qua tantum ipsa potestas habet roboris et firmamenti. Etiam atque etiam considerent, num do­ctrinam Evangelii et Ecclesiae velle a di­sciplina civitatis, a publica iuventutis in­stitutione exclusam, civilis sapientiae sit. Nimis experiendo cognitum est, ibi homi­num iaeere auctoritatem, unde exsulet re­ligio. Quod enim primo nostri generis pa­renti, cum officium deseruisset, contigit, idem civitatibus usu venire solet. Ut in illo, vix voluntas a Deo defecerat, effrena­tae cupidines voluntatis repudiarunt im­perium; ita ubi qui res moderantur po­pulorum, divinam contemnunt auctorita­tem, ipsorum auctoritati illudere populi consueverunt. Relinquitur sane, quod as­solet, ut ad turbidos motus comprimen­dos vis adhibeatur: sed quo tandem fru­ctu? Vi corpora quidem, non animi com­primuntur. 10. Sublata igitur aut debilitata illa duplici coniunctione, unde efficitur, ut omne societatis corpus cohaereat, id est vel membrorum cum membris ob carita­tem mutuam, vel eorundum cum capite ob auctoritatis obsequium, quisnam iure miretur, Venerabiles Fratres, hanc ho­minum societatem dispertitam in duas tamquam acies videri, quae inter se acri­ter et assidue digladientur ? Stant contra eos, quibus aliquam bonorum copiam aut fortuna tribuit aut peperit industria, proletarii et opifices, propterea flagran­tes malevolentia, quod cum eandem natu­ram participent, non tamen in eadem, ac ipsi, conditione versentur. Scilicet, ut semel infatuati sunt concitatorum fal­laciis, quorum ad nutum solent se lotos fingere, quis eis persuadeat, non ex eo, quod homines sunt pares natura, sequi

Next

/
Oldalképek
Tartalom