A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
179 Revmo Domino Dno Ludovico Balics Vicario Capitulari Jaurinensis dioeceseos Jaurinum. Jaurini, die 30. Octobris 1914. Nr. 6429 De sacramentali Schismaticorum Orientalium absolutione. 1 1 1 1 ] ] 1 1 J Quum in nosocomiis militaribus etiam in dioecesi Jaurinensi nonnunquam occurrant vulnerati milites schismatici graeco- orientales, qui sacramenta sibi administrari petant, oppertunum mihi videtur paucis in sequentibus ea recolere, quae quoad eorum absolutionem Eminentissi- mus Dominus Cardinalis Archiepiscopus Strigoniensis in ordinibus nuper ad Clerum suum datis sapientissime exposuit. Justo, nimis tamen acerbo furente belli certamine, de die in diem magis augescit numerus adversariorum militum, qui aut coacti arma posuere, aut vero in acie fortiter dimicantes vulneribus sauciati imbellesque effecti in captivitatem devenere, a nostratibus pari humanitate et innata hospitalitate excepti. Milites ut- plurimum schismatici orientales, aegre decumbentes et in mortis articulo constituti, non raro sacramenta sibi a nostris sacerdotibus dari petunt, et utrum id licite facere valeant, identidem a nobis quaesitum est. Profecto homines, misera- lione digni, de quibus agitur, licet professione religionis dissideant, bonam tamen eos habere indolem et in optima fide versari, cuique notum est. Schismatici etenim orientales, unum alterumque si excipias, circa fidei veritates in crassa versantur praeter omnem culpam ignorantia, religionemque in meris caeremo- aiis positam et ritibus comprehensam persuasum omnino tenent, ita ut fere om- aes schismatici materiales habendi sint, lam vero quoad hos Sacro Officio propositum est dubium ut sequitur: An aliquando absolvi possint schismatici materiales, qui in bona fide versantur? et S. C. 0. die 20. Julii 1898. respondit: »Cum scandalum nequeat vitari, negative, praeter mortis articulum; et tunc efficaciter remoto scandalo.« »Quam declarationem SS. D. Leo PP. XIII. adpro- bavit 22. Julii 1898. (Vide Archiv für Kirchenrecht 1899. pag. 336.) Igitur ut schismatici materiales sacramentaliter licite absolvi possint (dummodo sciant, quae de necessitate medii et praecepti sunt necessaria), requiritur: 1. ut nullum timendum adsit offendiculum, quod tamen facillime praeverti potest, quia auditio confessionis fit absque testibus, vel si in uno cubiculo inter alios infirmos decumbat, sacerdos illum ita absolvere poterit, quin alii animadvertant ipsum peccata confessum fuisse; 2. sacramentali absolutione donandus constitutus esse debet in articulo mortis seu instanti vitae periculo, atque peccata sua necesse est ut prius rite confiteatur. Suapte tamen intelligitur schismaticis materialibus esto rite confessis et sacramentaliter absolutis SS. Eucharistiam praebere non licere, siquidem Sacramentum mirabile signum est externum intimae fidelium cum Ecclesia Christi unionis. Item non potest illis administrari extrema unctio, quia facile exinde scandalum oriretur, et absolutio sacramentalis omnino sufficit. Jaurini, die 30. Octobris 1914. Miheztartás céljából közlöm a Nt. Papsággal a nm. vallás- és közoktatásügyi m. kir. miniszter urnák alábbi átiratát: A vallás- és közoktatásügyi m. kir. minisztertől. — 4707/1914. ein. szám. — Valamennyi egyházi Ft. Főhatóságnak. Az alárendelt hatóságokhoz, hivata6430. sz. Távírda és távbeszélő gazdaságos használata tárgyában.