A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

177 XXIV. Nr. 6426 Litterae apostoli­cae. BENEDICTUS PP. XV. AD UNIVERSOS ORBIS CATHOLICOS. Ubi primum in beati Petri cathedra constituti sumus, equidem probe conscii, quam impares tanto essemus muneri, arcanum reverentissime adoravimus con­silium Dei providentis, qui Nostrae humi­litatem personae ad hanc sublimitatem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tamen fidenter administralionem summi Pontificatus sus­cepisse videmur, dumtaxat divinae beni­gnitatis fiducia suscepimus, minime dubi­tantes, quin is Nobis opportunam colla- turus esset et virtutem et opem, qui maximum impossuisset onus dignitatis. — Iam ex hoc Apostolico fastigio ut omnem dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit Nos horrore atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spectaculum, cum tantam Europae partem, igni fer­roque vastatam, rubescere videremus san­guine Christianorum. Scilicet a Pastore bono, Jesu Christo, cuius obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habe­mus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis com­plectamur. Quoniam igitur pro eorum salute, ipsius exemplo Domini, debemus esse ut sumus, parti vel animam ponere, certum ac deliberatum Nobis est, quantum in Nostra erit potestate, nihil facere reli­qui, quod ad celerandum huius calamita­tis finem pertineat. In praesens autem, — antequam, more institutoque Romanorum Pontificum, sub Initium Apostolatus uni­versos sacrorum Antistites encyclicis ap­pellemus litteris — non possumus quin Decessoris Nostri sanctissimi^t immortali memoria digni, Pii X., extremam illam decedentis excipiamus vocem, quam, in primo huius belli fragore, apostolica ei sollicitudo atque amor humani generis quodammodo expressit. Itaque dum Nos- met ipsi, oculis manibusque ad caelum sublatis, erimus Deo supplices, omnes Ecclesiae filos, praesertim qui sunt sacri ordinis, ut ille perstudiose hortatus est, ita Nos hortamur atque adeo obsecramus, pergant, insistant, contendant, privatim humili prece, publice supplicationum fre­quentia, arbitrum ac dominatorem rerum implorare Deum, quod suae misericor­diae memor, hoc flagellum iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum repetit, deponat. Adsit vero et faveat, pre- ‘ camur, communibus volis Virgo Deipara, cuius beatissimus ortus, hoc ipso concele­bratus die, hominum generi laboranti, tam­quam aurora pacis, illuxit, cum eum esset paritura, in quo voluit Pater aeternus reconciliare omnia, pacificans per san­guinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. (Coloss. 1, 20.) Eos autem, qui res temperant popu­lorum, oramus vehementer atque obte­stamur, ut iam inducant animum sua om­nia dissidia saluti societatis humanae re­mittere; considerent iam nimis miseria­rum et luctuum huic mortali vitae comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom