A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
38 supplicandum SSmo, ut pro nunc quoad matrimonia mixta extendere dignetur regno Hungáriáé Constitutionem=Provida=pro Germania latam die 18. Januarii 1906., servatis declarationibus a S. C. Concilii die 1. Februarii et die 28. Martii 1908. desuper datis.« Ex audentia Ssmi diei 23. Februarii 1909.: SSmus audita relatione facta a R. P. D. Secretario, Emorum Patrum voto in omnibus benigne annuere dignatus est; et insuper coniugia mixta post publicationem Decreti »Ne temere« in regno Hungáriáé hucusque contracta, non servata eiusdem Decreti forma, dummodo nullum aliud dirimens impedimentum obstet pro validis habenda esse voluit, idque expresse declaravit ac decrevit. D. Card. FERRATA Praef. m. p. Ph. GIUSTINI Secret, m. p. (L. S.) Cum decretum nunc citatum et hac occasione publicatum provocet ad Constitutionem »Provida« et declarationes desuper datas, necessarium ducimus verba ipsius Constitutionis et citatarum in decreto declarationum tenorem vestro exhibere conspectui: A) Constitutionis »Provida« articulus II.: »Matrimonia mixta, quae a catholicis cum haereticis vel schismaticis contrahuntur, graviter sunt manentque prohibita, nisi accedente iusta gravique causa canonica datis integre, formaliter, utrimque legitimis cautionibus, pei partem catholicam dispensatio super impedimento mixtae religionis rite fuerit obtenta. Quae quidem matrimonia, dispensatione licet impetrata, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tribusve testibus celebranda sunt, adeo, ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Imo si qui catholici in matrimoniis istis mixtis celebrandis ministri acatholici operam exquirunt vel admittunt, aliud patrant delictum et canonicis censuris subiacent. Nihilominus matrimonia mixta in quibusvis Imperii Germanici provinciis et locis, etiam in iis, quae iuxta Romanarum Congregationum decisiones vi irritanti capitis Tametsi certo hucusque subiecta fuerunt, non servata forma Tridentina iam contracta vel (quod Deus avertat), in posterum contrahenda, dummodo nec aliud obstet canonicum impedimentum, nec sententia nullitatis propter impedimentum clandestini- tatis ante diem festum Pachae huius anni legitime lata fuerit, et mutuus coniugum consensus usque ad dictam diem perseveraverit, pro validis omnio haberi volumus, idque expresse declaramus, definimus atque decernimus.“ B) Declarationes ad sequentia dubia proposita: IV. An sub art. XL, §. 2. in exceptione enunciata illis verbis »nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum« comprehendantur tantummodo Constitutio Provida Pii PP. X.; an potius comprehendantur quoque Constitutio Benedictina et cetera eiusmodi indulta impedimentum clandestinitatis respicientia. V. Num in imperio Germaniae catholici, qui ad sectam haereticam vel schismaticam transierunt, vel conversi ad fidem catholicam ab ea postea defecerunt, etiam in iuvenili vel infantili aetate, ad valide cum persona catholica contrahendum