A Győri Püspökség Körlevelei, 1909

39 adhibere debeant formam in decreto Ne temere statutam, ita scilicet, ut contrahere debeant coram parocho et duobus saltem testibus. — Et quatenus affirmative: VI. An, attentis peculiaribus circumstantiis in imperio Germaniae existen- tibus, opportuna dispensatione provideri oporteat. Quibus vero dubiis Emi Patres responderunt in comitiis die i. Febr. anni 1908. habitis: Ad IV. »Comprehendi tantummodo Constitutionem »Provida«, non autem comprehendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum Ssmo; et ad mentem.« Ad V. »Affirmative.« Ad VI. »Negative ideoque servetur decretum »Ne temere« Porro ad se­quentia dubia: II. An in art. XI. §. 2. eiusdem (Ne temere) decreti sub nomine acatholi- corum comprehendantur etiam schismatici et haeretici rituum Orientalium. III. Num exceptio, per Const. Provida in Germania inducta, censenda sit uti mere localis, aut etiam personalis. Emmi Patres (die 28. Martii anni 1908.) responderunt: Ad II.-um. Affirmative. Ad III.-um. Exceptionem valere tantummodo pro natis in Germania ibidem matrimonium contrahentibus, facto verbo cum Ssmo. Hisce documentis praemissis constituitur fundamentum quoque et principium instructionis pro praxi inferius appositae. Matrimonia enim catholicorum inter se ex lege positiva per manifestationem mutui consensus in forma ab ecclesia prius in decreto »Tametsi« (Cone. Trid. sess. XXIV. c. 1. de ref. matrimonii, »forma triden- tina«) et inde ab anno 1908. in decreto »Ne temere«, praescripta datam fiunt valida. E contrario matrimonia mixta (quae privilegio supra notato comprehenduntur) valida fiunt per solam manifestationem mutui consensus in forma naturali factam, quin for­mam huius manifestationis mutui consensus Ecclesia praescribat aut determinet. Insistendo igitur huicce principio inque memoriam revocatis iis, quae de hac materia in communibus Episcoporum Hungáriáé litteris circularibus die 31. Augusti 1895. editis, (in specie vero puncto earundem 11.) dicta et praescripta sunt, pro praxi, quae sequuntur statuimus vobisque observanda inculcamus: I. Per novam S. Congregationis decisionem nihil mutatur quoad matrimonia catholicorum inter se inita. Item nihil mutatur quoad matrimonia acatholicorum inter se contracta, dummodo uterque coniugum acatholicorum tempore initi sui matrimonii vere »acatholicus« fuerit in sensu decreti »Ne temere«, id est: dummodo non fuerit in catholica Ecclesia baptisatus aut quondam ab haeresi ad Ecclesiam catholicam conversus (art. XI. §. 1.). Matrimonia igitur »acatholicorum« in sensu modo exposito sumptorum, prout iam dictum est, valida sunt, etiam si absque praesentia parochi et duorum testium, imo etiamsi omnino clandestine ineantur. II. Matrimonia mixta, i. e. matrimonia inter catholicos et haereticos vel schismaticos etiam rituum orientalium in Hungária ubicunque celebrata, etiam non servata forma Tridentina aut forma a decreto »Ne temere« praescripta, pro validis sunt habenda; manent tamen graviter illicita, ita quidem, ut iniri licite nequeant,

Next

/
Oldalképek
Tartalom