A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
Nota sunt Vobis, Venerabiles Fratres, verba decreti, cujus initium „Ne Temere«, de sponsalibus et matrimonio editi, cap. XI. §. 2. his terminis expressa: »vigent (sc. statuta) quoque pro eisdem, de quibus supra catholicis, si cum acatho- licis, sive baptisatis sive non baptisatis etiam post obtentam dispensationem ab: impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus, sponsalia vel matrimonium contrahunt: nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum —«. Item notum est Vobis (e Circularibus litteris eatenus editis), Sacram Congregationem Concilii ista verba die 1. Febr. 1908. ita interpretatam esse, qüod hac exceptione tantummodo Constitutio »Provida« (18. Jan. 1906) pro Germania data, minime autem alia quaecunque decreta impedimentum clandestinitatis respicientia comprehendantur. Sensu huius declarationis instructio, quae dicitur Lambruschiniana (30. Apr. a. 1841), vi cujus in Hungária matrimonia mixta ab observanda forma Tridentina relate ad validitatem matrimonii eximebantur: robore destituta est et matrimonia mixta, non servata forma Tridentina, seu absque forma per decretum »Ne temere“ praescripta, inita, pro invalidis omnio haberi debuerunt. Ut difficultatibus haud levibus, quae exinde ortae imprimis convalidationi talis matrimonii obstabant, subveniatur, coetus Episcoporum Hungáriáé iis humillimis precibus adivit Sanctam Sedem Apostolicam, ut spectatis nostris adjunctis, illis Germaniae haud absimilibus, etiam ad Hungáriám extendere dignaretur vigorem Constitutionis »Provida« relate ad validitatem matrimoniorum mixtorum non servata forma Tridentina sive Piana initorum. • Sacra Sedes attentis peculiaribus Hungáriáé circumstantiis benignas oblatis precibus aures praebere dignata est et inhaerens principio in ipso decreto »Ne temere« enunciato (XI. §. 2.) pro regno Hungáriáé partibusque eidem adnexis exceptionem statuere voluit. Per decretum enim die 27. Febr. a. c. a S. Congregatione de Sacramentis Nr. 833/08 editum, ad Hungáriám quoque extendit vim Constitutionis »Provida« pro Germania die 18. Januarii 1906. latae servatis declarationibus a S. Congr. Concilii die 1 Febr. et die 28. Martii 1908. desuper latis. Decretum ipsum sic sonat: »Sacra Congregatio De Sacramentis. Roma, 27. Februarii 1909. Num. protoc. 833/08. In Congregatione Generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19. Februarii 1909. proposita fuit quaestio »Romana et aliarum — Dubiorum circa Decretum de Sponsalibus et Matrimonio« relate ad petitionem Antistitum Hungáriáé quoad matrimonia mixta. EE. ac RR. PP. re mature perpensa, dubio: An et quomodo providendum sit in casu, responderunt: »attentis peculiaribus circumstantiis in casu concurrentibus, Nr. 2920. Constitutio Provida pro Hungária extensa et Instructio quoad matrimonia mixta nexu decreti Ne temere. *