A Győri Püspökség Körlevelei, 1908

Tartalomjegyzék

5 deret e. gr. si nupturientes urgenter proficisci deberent, quin licentia proprii parochi sponsae vel sponsi ullo pacto peti posset; e) si vagi (sc. qui neque domicilium habent neque per mensem in parochia commorabantur) in gravi necessitate constituti matrimonium urgentissime celebrare debent, quin licentia Ordinarii impetrari possit; f) si ad assistendum matrimoniis vagorum licentia ab Ordinario impetrata fuit. Tn his tamen casibus semper constare debet de libero statu contrahen­tium. Ad amussim itaque servari debet etiam in nova disciplina lex Tridentina (Sess. 24. de ref. mat. c. 1.) de proclamationibus seu bannis. Si itaque sponsi in diversis parochiis habent domicilium, proclamationes fieri debent in utraque paro­chia. Vagi proclamandi sunt tum in parochia, ubi nunc commorantur, tum in quan­tum fieri potest in parochia loci natalis. Testimonium tam de peractis proclamationibus, quam de statu libero vel viduo et de immunitate a quovis impedimento ante celebrationem matrimonii porro quoque semper requirendum aut procurandum erit, si una pars vel utraque ad alienam parochiam pertinet. Quod si in quibusdam casibus — praesertim necessi­tate urgente — testimonium vel certitudo de statu libero nupturientium haberi non posset, postulandum erit desuper jusjurandum. Dimissio tamen, in quantum significat delegationem, amplius necessaria non est, cum quilibet parochus seu loci Ordinarius valide assistere possit matri­moniis etiam non subditorum. Requiritur autem licentia parochi domicilii vel menstruae commorationis, si copulatio fit in parochia, ad quam neutra pars nuptu­rientium pertinet. Quod si ex gravi necessitate parochus assisteret matrimonio nuptu­rientium ad alienam parochiam pertinentium absque licentia parochi sponsae vel sponsi, vel demum si ex gravi necessitate assisteret matrimonio vagorum absque licentia Ordinarii: hujusmodi casus inomisse et tempestive Ordinariatui noti- ficentur. Relate ad dispensationes in impedimentis matrimoniorum pro generali regula sumatur dispensationem petendam esse a parocho sponsae, coram quo matri­monium celebrandum est vel celebrari deberet, nisi ob gravem necessitatem matri­monium contrahendum est coram parocho, ad quem neutra pars pertinet, in quo casu hic parochus dispensationem petere tenetur. Si ex justa causa matrimonium celebrari deberet coram parocho sponsi, tunc dispensatio petenda est a parocho sponsi exposita tamen in libello supplici justa causa, ob quam matrimonium coram ipso celebratur. Data ad matrimonium respicientia ab eo parocho in matriculam copula­torum inscribri debent, qui matrimonio assistentiam praebuit aut delegationem ad assistendum concessit. Praxim, quae juxta novam disciplinam observanda erit, juvabit hisce exem­plis illustrare : a) Si ambo nupturientes ratione domicilii vel menstruae commorationis ad parochum Koronczóensem pertinent, tunc factis proclamationibus, instituto exa­mine sponsorum ac certitudine acquisita de libero statu contrahentium, petita insuper

Next

/
Oldalképek
Tartalom