A Győri Püspökség Körlevelei, 1908
Tartalomjegyzék
3 novum Decretum semper requiruntur. Si adest testis qualificatus, autorisabilis sc. parochus aut loci Ordinarius, alii testes non sunt necessarii. Si autem absque parocho conficitur contractus scriptus sponsalium, tunc duo testes requiruntur, imo si una vel altera pars scribere nesciat, tres adhibendi sunt testes et insuper haec circumstantia (partem vel partes artem scribendi ignorare) in contractu adno- tari debet. Testis qualificatus sc. parochus aut loci Ordinarius, in vicem sui alium sacerdotem ad subsignandum contractum sponsalium delegare vix valet, cum Decretum facultatem delegandi parochis aut locorum Ordinariis tantum relate ad matrimonia concedere videatur. Quapropter si cooperator vel alius quilibet sacerdos, qui munere parochi non fungitur, qua testis in exarando instrumento sponsalium adhibetur, tunc pro validitate sponsalium secundus adhuc testis sive sacerdos sive laicus vocetur ad contractum subsignandum. Praecipimus autem, ut exemplar contractus sponsalium in archivo paro- chiali custodiatur et ea, quae hunc contractum respiciunt, speciali libro seu matri- cúlae sponsalium in hunc finem conficiendo inferantur. Liber sponsalium has rubricas complectatur : nomen et cognomen sponsorum, religio sponsorum, domicilium eorum, nomen et cognomen testium, animadversiones ; in hac ultima notetur annus et numerus, sub quo contractus sponsalium in archivo parochiali repositus est. In sequelam hujus ordinis moneantur fideles, ut si contractus sponsalium inire cupiunt, hos contractus in quantum fieri potest in praesentia parochi exarari curent comparendo in officio parochiali, — non vero in ecclesia. Moneantur insuper fideles, ut si hujusmodi contractus absque parocho in praesentia duorum respective trium testium exarentur, contractus pro custodia parocho tradant aut saltem contractus initos parocho notificent fine consignationis in libro sponsalium. A die igitur 19. Aprilis anni 1908. tantummodo sponsalia ad tramitem novi Decreti contracta habebunt valorem juridicum i. e. producent triplicem effectum juridicum: nempe a) impedimentum mere impediens matrimonium cum quavis alia persona, imo dirimens pro contrahendis aliis sponsalibus ; b) impedimentum dirimens publicae honestatis et c) obligationem juridicam et jus ad matrimonium. Obligatio moralis certe etiam ex sponsalibus mere privatim initis exoritur, quae per hoc Decretum non prohibentur, sed tantum effectu juridico-ecclesiastico privantur. Sapientissime Sancta Mater Ecclesia per praescriptionem harum solemni- tatum praecavere intendit, ne sponsalia inconsiderate ineantur. Hoc caput Decreti de sponsalibus ex iis est, quae fidelibus enucleatius explicanda sunt. 4. Juxta Decretum Cone. Tridentini sess. XXIV. cap. I. de ref. matr. hucadusque ille tantum parochus valide assistebat matrimoniis, qui erat proprius saltem alterutrius contrahentis. Proprius autem efficiebatur parochus, si in ejus parochia utraque vel alterutra pars habebat canonicum domicilium vel quasi domicilium. Vagi parochum proprium stricte loquendo non habebant, sed matrimonium valide et licite inire poterant coram quolibet parocho cum licentia Ordinarii. Nunc autem tenore cap. IV. §. 2. novi Decreti quod validitatem saltem