A Győri Püspökség Körlevelei, 1908

Tartalomjegyzék

2 matrimonii habendo fidelibus diligenter explicent eosque hac de re prudenter et apprime edoceant. Ad clariorem novae legis intelligentiam et ad praecavenda dubia nefors emergentia opportunum Nobis visum fuit uberiori instructione Decretum S. Congr. Concilii illustrare. 1. Cum juxta caput II. Decreti nomine parochi intelligendus sit ille, qui legitime praeest parochiae canonice erectae: ea, quae in Decreto de parocho di­cuntur, valent in dioecesi Nostra non tantum de parochis, sed etiam de adminis­tratoribus parochiarum a die initi officii, dummodo non fuerint publico decreto nominatim excommunicati vel ab officio suspensi. t 2. Hucadusque delegatio ad assistendum matrimonio concessa a parocho sacerdoti indeterminato (facta e. gr. hoc modo: delego sacerdotem, quem ipsi contrahentes elegerint), valida licet illicita censebatur. Insuper parochus vel Ordi­narius delegare poterat quemlibet sacerdotem etiam ad assistendum matrimonio extra territorium propriae parochiae vel dioecesis. Juxta caput VI. Decreti dele­gatio indeterminate data valida amplius haberi non potest, fieri enim debet sacer­doti determinato ac certo. Ex eodem capite etiam patet parochum vel Ordinarium tantum intra limi­tes propriae parochiae vel dioecesis posse delegare sacerdotem ad assistendum matrimonio. Parocho vel alio cuilibet sacerdoti extra territorium propriae parochiae vel dioecesis existenti parochus delegationem dare non valet, cum juxta Decretum unusquisque parochus in sua parochia valide assistat matrimoniis etiam non subdi­torum. Ut inferius patebit, in nova disciplina tantum licentia et non delegatione opus est, ut fideles alicujus parochi in aliena parochia matrimonium et valide et licite contrahant. Ne autem validitas matrimoniorum ex defectu legitimae delegationis periclitetur, strictissime injungimus DD. parochis et administratoribus, ut coopera­toribus suis, quatenus hac in functione eorum auxilio uti volunt, expressam semper tribuant sive viva voce sive in scriptis delegationem ad assistendum matrimoniis. Praecipimus praeterea, ut in matricula copulatorum, si matrimonio ex delegatione parochi cooperator assistat, semper adnotetur haec circumstantia hoc ferme modo: Sacerdos copulans: ex delegatione parochi N. N. cooperator. 3. Ad valorem sponsalium hucadusque nulla forma aut solemnitas requi­rebatur, neque praesentia parochi aut testium necessaria erat, sed sufficiebat pro­missio mutua de futuro matrimonio undequaque valido ac licito qualibet ratione manifestata. Novum Decretum e contra, ne varia incommoda ac pericula ex sponsa­libus absque solemnitate privatim tantum initis orirentur, statuit, ut exinde a 19. Aprilis anni 1908 ea tantum sponsalia coram Ecclesia valorem juridicum haberent, quae fiunt; a) per contractum scriptum; b) in praesentia parochi aut saliem duorum testium; c) cum subscriptione tam partium, quam parochi aut duorum testium. Testes igitur pro conficiendo instrumento validorum sponsalium juxta

Next

/
Oldalképek
Tartalom