A Győri Püspökség Körlevelei, 1907

Tartalomjegyzék

23 IV. Decreto diei 20 mensis Julii 1898., quod incipit A primis, Emmi S. C. Concilii Patres, probante v. m. S. P. Leone XIII. circa excardinationem et incardinationem clericorum, eorumque subsequentem ordinationem, haec quae sequuntur statuerunt: »I. Excardinationem fieri non licere nisi iustis de causis, nec effectum undequaque sortiri, nisi incardinatione in alia dioecesi executioni demandata. »II. Incardinationem faciendam esse ab Episcopo non oretenus, sed in scriptis, absolute et in perpetuum, id est nullis sive expressis sive tacitis limitationi­bus obnoxiam; ita ut clericus novae dioecesi prorsus mancipetur, praestito ad hoc iuramento ad instar illius, quod Constitutio »Speculatores« pro domicilio acqui­rendo praescribit. »III. Ad hanc incardinationem deveniri non posse, nisi prius ex legitimo documento constiterit alienum clericum a sua dioecesi fuisse in perpetuum dimissum, et obtenta insuper fuerint ab Episcopo dimittente, sub secreto, si opus sit, de eius natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia. »IV. Hac ratione adscriptos posse quidem ad Ordines promoveri. Cum tamen nemini sint cito manus imponendae, officii sui noverint esse Episcopi, in singulis casibus perpendere, an, omnibus attentis, clericus adscriptus talis sit, qui tuto possit absque ulteriori experimento ordinari, an potius oporteat eum diutius probari. Et meminerint quod sicut »nullus debet ordinari, qui iudicio sui Episcopi non sit utilis aut necessarius suis Ecclesiis« ut in cap. 16. sess. 23. de reform. Triden- tinum statuit; ita pariter nullum esse adscribendum novum clericum, nisi pro necessi­tate aut commoditate dioecesis. »V. Quo vero ad clericos diversae linquae et nationis, oportere ut Epi­scopi in iis admittendis cautius et severius procedant, ac nunquam eos recipiant, nisi requisiverint prius a respectivo eorum Ordinario, et obtinuerint secretam ac favorabilem de ipsorum vita et moribus informationem, onerata super hoc graviter Episcoporum conscientia. »VI. Denique quoad laicos, aut etiam quoad clericos, qui excardinationis beneficio uti nequeunt vel nolunt, standum esse dispositionibus Const. »Specula­tores« quae nihil obstante praesenti decreto, ratae ac firmae semper manere debent.« Sed pluribus in locis mos iam pridem invaluerat, ut quaedam litterae quasi excardinatoriae, seu excorporationis aut exeat nuncupatae, laicis quoque trade­rentur, eodem ferme modo ac pro clericis fieri consueverat: quibus litteris Episcopus originis laicum suae dioecesis subditum dimittebat, et ius nativum, quo pollebat eum in clericalem statum adscribendi, in alium Ordinarium transferre, eique cedere videbatur: et vicissim hic illum suscipiens eum proprium subditum sibi Nr. 1235. Decretum S. Congr. Cone, de excardina- tione et sacra Ordinatione.

Next

/
Oldalképek
Tartalom