A Győri Püspökség Körlevelei, 1907

Tartalomjegyzék

24 facere, et qua talem ad primam tonsuram et ss. Ordines promovere libere posse arbitrabatur, quin aut ratione domicilii aut ratione familiaritatis subditus sibi esset iuxta Constitutionis »Speculatores« praescripta. Porro evulgato decreto A primis, de huius praxis legitimitate disputari coepit, et plura dubia hac de re ad S. Sedem delata sunt. Quapropter de mandato SSmi quaestione semel et iterum in hac S. Con­gregatione examinata, tandem die 15. Septembris 1906. Emmi Patres censuerant, permitti posse, si Sanctitas sua id probaverit, ut praefatae litterae, quibus laici a propria dioecesi demittuntur, ab Ordinariis concedantur, earum vi extradioecesanus fieri proprius valet Episcopi benevoli receptoris, et hoc titulo ad clericalem tonsu­ram et ad ss. Ordines ab eo promoveri; dummodo tamen: i«, dimissio ab Episcopo proprio ex iusta causa, in scriptis et pro deter­minata dioecesi concedatur. 20. Acceptatio ne fiat nisi servatis regulis, quae pro clericis incardinandis statutae sunt, et superius sub num. II. III. IV. et V. recesentur, et servato quoque decreto »Vetuit« diei 22. Decembris 1905. quoad alumnos a Seminariis dimissos. 30. Sed iuramentum ad tramitem Constitutionis »Speculatores« requisitum, praestandum esse ante clericalem tonsuram. Verum cum obligatio permanendi in dioecesi non pro propria, eique in perpetuum serviendi, ante maiorem aetatem non sine difficultatibus et periculis suscipi possit, cavendum esse ab Episcopis ne ad clericalem tonsuram admittant, qui aetate maior non sit. Facta autem de his omnibus relatione SSmo D. N. Pio Papae X. ab infrascripto Secretario in audientia diei 16. Septembris 1906., Sanctitas Sua delibera­tionem Em. Patrum probavit et confirmavit, mandavitque, ut evulgaretur per litteras S. C. Concilii, ut omnibus ad quos spectat lex et regula esset, contrariis quibus­libet minime obstantibus. — Datum Romae, die 24. mensis Novembris 1906. -J- VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus Praefectus. C. De Lai, Secretarius. Jaurini, die 15-a Martii 1906. Nr. 1236. Decretum S. Congreg. Concilii de S. Communione infirmis non ieiunis. Post editum de frequenti et quotidiana SS. Eucharistiae sumptione decre­tum die 20. mensis Decembris 1905. concessasque a SSmo D. N. Pio PP. X. die 30. mensis Maii eiusdem anni indulgentias omnibus Christi fidelibus, qui certas pre­ces devote recitaverint pro quotidianae Communionis propagatione; post additum prae­terea decretum Urbis et Orbis, die 14. mensis Februarii 1906. a S. C. Indulgen­tiarum et reliquiarum, cuius decreti vi possent Christi fideles per quotidianam Communionem lucrari omnes indulgentias, absque onere confessionis hebdomadariae, vix dicere est, quanta laetitia benignae huiusmodi S. Sedis dispositiones exceptae sint, praesertim ab Episcopis et moderatoribus religiosorum Ordinum. Excitato inde studio fovendae pietatis, quaesitum est, si quo forte modo consuli posset aegrotis diuturno morbo laborantibus et eucharistico Pane haud semel confortari cupientibus, qui naturale ieiunium in sua integritate servare nequeant. Quare supplices ad hoc preces delatae sunt SSmo D. N. Pio PP. X.; qui, re mature perpensa auditoque

Next

/
Oldalképek
Tartalom