A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

45 quae in eo statuta sunt, S. Sedem edoceant in suis relationibus de dioecesis seu instituti statu. — Datum Romae, die 20. Decembris 1905. — L. -j* S. — -j- VIN- CENTÍUS Card. Ep. Praenest., praefectus. Caietanus De Lai, secretarius. Jaurini, die 10-a Aprilis 1906. I. Quum in Caeremoniali Episcoporum lib. II., cap. XI., n. 1. legatur: »Omnia paramenta, tam altaris, quam celebrantis, et ministrorum, librorum, et fal- distorii sint nigra, et in his nullae imagines mortuorum, vel cruces albae ponantur«, quaeritur: An in dictis paramentis repraesentari possint calvaria cum ossibus decus­satis defunctorum ? II. Ex decreto S. R. C. n. 3832. Dubiorum resolutio 17. Iulii 1894. ad IV. permittitur, ut palla calicis in parte superiori sit cooperta panno serico, aut ex auro vel argento, et acu depicto, dummodo palla linea subnexa calicem cooperiat ac pars superior non sit nigri coloris, nec cum aliquo mortis signo. ■ Quaeritur: An huiusmodi palla subnexa possit esse linum cruce munitum et subsutum, ad modum pallae, nec amovibile? Et Sacra Rituum Congregatio pro solutione horum dubiorum rogata, ad relationem subscripti Secretarii, audito Commissionis Liturgicae suffragio, rescriben­dum censuit: Ad I. Negative, et servetur Caeremoniale Episcoporum, loc. cit. Ad II. Negative, et palla subnexa, proprie dicta, sit linea, munda et facile amovibilis. — Atque ita rescripsit. Die 24. Novembris 1905. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. — D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Jaurini, die 10-a Aprilis 1906. Nr. 1638. . Circa sacra paramenta in Missis defunctorum et circa pallam calicis. Quum quaedam difformitas reperiatur in interpretandis Decretis S. R. C., nempe n. 3795. Missae exequialis pro die obitus 2. Decembris 1891. ad III, et Labacen. 28. Aprilis 1902. ad X, hodiernus Kalendarista dioecesis Buscoducensis in Hollandia, professor in Instituto Surdo-mutorum parochiae Gestel S. Michaelis de consensu Rmi sui Episcopi a Sacrorum Rituum Congregatione insequentium dubio­rum solutionem humillime expostulavit: I. Caius mortuus feria IV. in Maiori Hebdomada sepelitur feria VI. in Parasceve Domini. Quaenam est prima dies liturgice non impedita, qua eius Missa exequialis solemniter peragi potest: utrum feria IV. Hebdomadae Paschalis, an vero feria II. post Dominicam in Albis, in qua non occurrit duplex I. vel II. classis aut festum de praecepto? II. An Missa exequialis solemnis vel cum cantu, ob impedimentum litur- gicum ultra biduum a sepultura translata, celebrari possit in diebus duplicia II. classis excludentibus? III. An Missa de Requie pro prima vice post obitum vel eius acceptum a locis dissitis nuntium, de qua in Decreto n. 3755. ad III., celebrari possit: i°. infra Nr. 1639. Quoad cele­brationem Missae exequialis translatae die non impedita.

Next

/
Oldalképek
Tartalom