A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

46 Nr. 1640. Circa absolu­tionem in articulo mor­tis et recita­tionem Of­ficii divini in lingua vernacula, necnon circ; Missam. Nr. 1641. Quibus in festis prohi­beantur exsequiae defunctorum Octavam Epiphaniae; 2°. infra Octavas Nativitatis Domini et SSmi Corporis Christi in locis, ubi haec non est privilegiata ad instar Octavae Epiphaniae? Et Sacra eadem Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisita etiam sententia Commissionis Liturgicae rescribendum censuit: Ad I. Prima dies libera est in casu feria IT. post Dominicam in Albis, tuxta Decretum Labacen. 28. Aprilis 1902. ad X. Ad II. Negative. Ad III. Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam, excepta tamen die Octava Corporis Christi, uti ex Decreto supra citato. — Atque ita rescripsit. Die 24. Novembris 1905. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. — D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Jaurini, die 10-a Aprilis 1906. Rmus. Dnus. Franciscus Nagl, Episcopus Tergestinus et Iustinopolitanus, Sacrorum Rituum Congregationi sequentes quaestiones solvendas humillime pro­posuit, nimirum: I. An fideles absolutione in articulo mortis in lingua vernacula peracta, sicuti modo pluries fit, indulgentias lucrari queant ? II. In missis de Requie post elevationem loco Benedictus, Litaniae uti ex Rituali Romano in ordine commendationis animae, vel Lauretanae, canuntur, et huiusmodi Missae fiunt lectae. Insuper in Missis cantatis de die, intonato Credo sacerdos prosequitur Missam ut lectam usque ad Praefationem. Quaeritur an haec tolerari possint ? III. An sacerdos lingua vernacula Officium divinum Breviarii Romani ex. gr. Nativitatis Domini, defunctorum etc. cum populo peragens, vel Litanias Sancto­rum in Processionibus Rogationum eadem lingua persolvens, teneatur has partes Breviarii Romanii in lingua latina iterum recitare? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exqui­sito voto Commissionis Liturgicae, reque mature perpensa, respondendum censuit: Ad I. Negative, quia haec benedictio in articulo mortis est precatio stricto sensu liturgica. Ad II. Negative, et hos abusus omnino esse eliminandos. Ad III. Affirmative; nam qui ad recitationem divini Officii et cuiusque partis Breviarii Romani sunt obligati, tantum in lingua latina haec recitari debent, alias non satisfaciunt obligationi. Atque ita rescripsit. Die 3. Junii 1904. —A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. L. + S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Jaurini, die 10-a Aprilis 1906. Sacra Rituum Congregatio per decretum Parentin. et Polen, die 8. Januarii 1904. rescripsit dies, quibus prohibentur exsequiae pro defuncto, cum effertur corpus, esse »omnia festa quae uti primaria sub ritu duplici I. classis et quidem de praecepto celebrantur; et si non sint de praecepto, illae Dominicae ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom