A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

31 ascendentes et descendentes angelos; Moses miratus rubum, qui ardebat et non comburebatur; David exsiliens et psallens dum adduceret arcam Dei; Elias nubeculam intuitus ascendentem de mari. Quid multa? Finem legis, imaginum atque oraculorum veritatem in Maria denique post Christum reperimus. Per Virginem autem, atque adeo per illam maxime, aditum fieri nobis ad Christi notitiam adipiscendam, nemo profecto dubitabit qui etiam reputet, unam eam fuisse ex omnibus, quacum lesus, ut filium cum matre decet, domestico triginta annorum usu intimaque consuetudine coniunctus fuit. Ortus miranda mysteria, nec non Christi pueritiae, atque illud in primis assumptionis humanae naturae, quod fidei initium ac fundamentum est, cuinam latius patuere quam Matri? Quae quidem non ea modo conservabat conferens in corde suo quae Betlehem acta, quaeve Hiero­solymis in templo Domini; sed Christi consiliorum particeps occultarumque volun­tatum, vitam ipsam Filii vixisse dicenda est. Nemo itaque penitus ut illa Christum novit; nemo illa aptior dux et magister ad Christum noscendum. Hinc porro, quod iam innuimus, nullus etiam hac Virgine efficacior ad homines cum Christo iungendos. Si enim, ex Christi sententia, haec est autem vita aeterna : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti lesum Chri­stum per Mariam vitalem Christi notitiam adipiscentes, per Mariam pariter vitam illam facilius assequimur, cuius fons et initium Christus. Quot vero quantisque de causis Mater sanctissima haec nobis praeclara munera largiri studeat si paulisper spectemus; quanto profecto ad spem nostram accessio fiet! An non Christi mater Maria? nostra igitur et mater est. — Nam statuere hoc sibi quisque debet, lesum, qui verbum est caro factum, humani etiam generis servatorem esse. Iam, qua Deus-Homo, concretum Ille, ut ceteri homines, corpus nactus est: qua vero nostri generis restitutor, spiritale quoddam corpus atque, ut aiunt, mysticum, quod societas eorum est, qui Christo credunt. Multi unum corpus sumus in Christo.2 Atqui aeternum Dei Filium non ideo tantum concepit Virgo ut fieret homo, humanam ex ea assumens naturam; verum etiam ut, per naturam ex ea assumptam, mortalium fieret sospitator. Quamobrem Angelus pastoribus dixit: Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus.3 In uno igitur eodem- que alvo castissimae Matris et carnem Christus sibi assumpsit et spiritale simul corpus adiunxit, ex iis nempe coagmentatum qui credituri erant in eum. Ita ut Salvatorem habens Maria in utero, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum vitam continebat vita Salvatoris. Universi ergo, quotquot cum Christo iungimur, quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossi­bus eius,4 de Mariae utero egressi sumus, tamquam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde, spiritale quidem ratione ac mystica, et Mariae filii nos dicimur, et ipsa Nostrum omnium mater est. Mater quidem spiritu . . ., sed plane mater membrorum Christi, quod nos sumus.5 Si igitur Virgo beatissima Dei simul atque hominum parens est, ecquis dubitet eam omni ope adniti ut Christus, caput corporis 1 Ioann. XVII, 3. — 2 Rom. XII, 5. — 3 Luc. II. 11. — * Ephes. V, 30. — 5 S. Aug, L. de S. Vir. ginitate, cap. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom