A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

32 ecclesiae,1 in nos sua membra, quae eius sunt munera infundat, idque cumprimis ut eum noscamus et ut vivamus per eum ?2 Ad haec, Deiparae Sanctissimae non hoc tantum in laude ponendum est quod nascituro ex humanis membris Unigenito Deo carnis suae materiam mini­stravit,3 qua nimirum saluti hominum compararetur hostia; verum etiam officium eiusdem hostiae custodiendae nutriendaeque, atque adeo, stato tempore, sistendae ad aram. Hinc Matris et Filii nunquam dissociata consuetudo vitae et laborum, ut aeque in utrumque caderent Prophetae verba: Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.4 Quum vero extremum Filii tempus advenit, stabat iuxta crucem lesu Mater eius, non in immani tantum occupata spectaculo, sed plane gaudens quod Unigenitus suus pro salute generis humani offerretur, et tantum etiam com­passa est, ut, si fieri potuisset, omnia tormenta quae Filius pertulit, ipsa multo libentius sustineret6 — Ex hac autem Mariam inter et Christum communione dolorum ac voluntatis, promeruit illa ut reparatrix perditi orbis dignissime fieret,6 atque ideo universorum munerum dispensatrix quae nobis lesus nece et sanguine comparavit. Equidem non diffitemur horum erogationem munerum privato proprioque iure esse Christi; siquidem et illa eius unius morte nobis sunt parta, et Ipse pro potestate mediator Dei atque hominum est. Attamen, pro ea, quam diximus, dolo­rum atque aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini augustae datum est, ut sit totius terrarum orbis potentissima apud unigenitum Filium suum mediatrix et conciliatrix.7 Fons igitur Christus est, et, de plenitudine eius nos omnes accepimus6 ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis . . . augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.9 Maria vero, ut apte Bernardus notat, aquaeductus est;10 aut etiam col­lum, per quod corpus cum capite iungitur itemque caput in corpus vim et virtutem exerit. Nam ipsa est collum Capitis nostri, per quod omnia spiritualia dona corpori eius mystico communicantur.11 Patet itaque abesse profecto plurimum ut nos Deiparae supernaturalis gratiae efficiendae vim tribuamus, quae Dei unius est. Ea tamen, quoniam universis sanctitate praestat coniunctioneque cum Christo, atque a Christo ascita in humanae salutis opus, de congruo, ut aiunt, promeret nobis quae Christus de condigno promeruit, estque princeps largiendarum gratiarum ministra. Sedet Ille ad dexteram maiestatis in excelsis;'2 Maria vero adstat regina a dextris eius, tutissimum cunctorum periclitantium perfugium et fidissima auxiliatrix, ut nihil sit timendum nihilque desperandum ipsa duce, ipsa auspice, ipsa propitia, ipsa protegente.13 His positis, ut ad propositum redeamus, cui Nos non iure recteque affir­masse videbimur, Mariam, quae a Nazarethana domo ad Calvariae locum assiduam se lesu comitem dedit, eiusque arcana cordis ut nemo alius novit, ac thesauros * Coloss. I. 18. — * 1. Ioann. IV, 9. — 3 S. Bed. Ven., L. IV, in Luc. XI. — 1 Ps. XXX, 11. — 6 S. Bonav. I. Sent. d. 48, ad Litt. dub. 4. — 6 Eadmeri Mon. De Excellentia Virg. Mariae, c. 9. — 7 Pius IX in Bull. „Inef­fabilis.“ — 8 Ioann. I, 16. — 9 Ephes. IV. 16. — 10 Serm. de temp., in Nativ. B. M, de Aquaeductu, n. 4. — 11 S. Ber­nardín. Sen., Quadrag., de Evangelio aeterno Šerm. X, a. 3, c. 3. — 19 Hebr. 1, 3. — 13 Pius IX ln Bull. „Ineffabilis.“

Next

/
Oldalképek
Tartalom