A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

21 Decretum Strigonien. seu Cassovien. Beatificationis seu Declarationis martyrii Venerabilium Servorum Dei MARCI CRISINI Canonici Strigoniensis STE­PHANI PONGRACZ, MELCHIORIS GRODECZ sacerdotum e Societate lesu. Super Dubio : „An constet de martyrio eiusque causa, itemque de singnis seu mira­culis martyrum ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur.“ Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem Ecclesiae histo­riam comparavit, ut huic aemulae caelestis Hierusalem commode possint verba regii vatis aptari: „Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.“ Dum vero, ut habet Augu­stinus, „sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur,“ (Serm. 41. de Pass. Dom.) recordatio illa invictae fortitudinis atque constantiae ad fidem robo­randam, ad fovendam pietatem mire conducit, excitatque memoriam Paulinae sen­tentiae: „non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis“. Eorum ingenti numero, unde admirabilis huiusmodi historia coa­lescit, tres hodie adiiciuntur, Cassoviae ab haereticis in odium religionis perempti anno MDCX1X. Sunt autem hi MARCUS CRISINUS canonicus Strigoniensis, STEPHANUS PONGRACZIUS et MELCHIOR GRODECZ1US, ambo sacerdotes e Societate lesu. MARCUS CRISINUS, Romae olim Collegii Germanici alumnus, deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae modestia, gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adscitus est. Inde dimis­sus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet, quum in id negotii diligentissime incumberet, nactus est occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato saeculo XVII, atque adeo ex Bohemica illa perduellione anni MDCXVIII, quae brevi Moraviam, Lusatiam, Silesiam, Hungáriám, ipsamque Austriam in perfidiae societatem traxit. Ineunte mense Septembri anni MDCXVIII, quum percrebruisset rumor imminere Cassoviae copias haereticorum, horumque excitata factio in seditionem erumperet, divexans maxime sacerdotes, Marcus Crisinus accessit patribus Stephano Pongraczio Hungaro et Melchiori Grodeczio Silesio, quos regius ille dux una cum Cassoviensibus catholicis expetiverat, ut christiana ibi negotia procurarent. Etsi autem hi sancti viri ministerii sui causa absentes periculum vitare poterant, nihilominus, ubi ancipitem didicere catholicorum statum, statim ad aciem, seu potius ad certis­simam mortem convolarunt. Ibi non diu se impiorum ira continuit. Nam statim indictum est Venerabi­libus Dei Servis ne domo pedem efferrent; tum, circumsepta militibus aede, omnes ab illorum accessu prohibiti, ipsique subsidio quovis ac cibo destituti. Tandem in pervigilio nativitatis Deiparae, haereticorum satellites noctu in Christi confessores impetum faciunt. Atque occurrentis primum Stephani pectus ferrea clava percutiunt; resupinum semianimem prosternunt; inde nudant, eiusque manibus revinctis post terga, faces lateribus admovent, ad usque detecta viscera, ustulant, membra per Nr. 1330. Decretum in negotio beati­ficationis trium.. Martyrum Cassovien- sium.'

Next

/
Oldalképek
Tartalom