A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

22 summam ignominiam exsecant, pede contundunt circumducto capiti loro arctissime, ut oculi exilire viderentur, volutatum in proprio sanguine trahunt; etiamtum spiranti duobus gravissimis vulneribus caput sauciant. Ad ultimum fessi mortuumque hominem rati in proximam cloacam detrudunt, ubi horas viginti vitam morte peiorem produxit ea fortitudine atque constantia, ut aedituum forte illae transeuntem ad fidei firmita­tem cohortari non dubitaverit. Eadem propemodum, nec minori animi vi, passi sunt MARCUS et MELCHIOR, et ipsi ustulati, exsecati, contusi in cloacam proiecti, uno exitus discrimine, quod hi abscisso capite occubuerunt. Vulgata, eademque constans opinio martyrii, et gloriae Venerabilium Ser­vorum Dei splendidiore luce perfusa ob signa complura, seu prodigia, praesertim quae circa ipsorum gloriosum sepulcrum edita sunt, brevi effecerunt ut de horum martyrio institueretur actio, et canonicae inquisitiones tum auctoritate Ordinaria tum Apostolica fierent. Quibus rite confectis iisdemque habitis legitimis, validis in Ordi­nario coetu S. Rituum Congregationis pridie calendas Martias an. MDCCCLXVIII ad Vaticanum coacto, et PP. Cardinalium sententia confirmata a SSmo Domino Nostro Pio PP. IX. fel. rec. sexto idus Martias eiusdem anni; instaurata causa est, ac de Summi Pontificis Leonis XIII. fel. rec. venia peculiari ordini PP. Cardinalium commissa, de qua sententiam proferrent. In eo coetu habito decimo sexto calendas Quintiles anni mox elapsi in Aedibus Vaticanis quum propositum fuisset Dubium: „An constet de martyrio eiusque causa. Venerabilium Servorum Dei MARCI CRISINI Canonici Strigoniensis, STEPHANI PONGRACZ et MELCHIORIS GRODECZ itemque de signis seu miraculis martyrum ipsum illusrantibus in casu et ad effectum de quo agitur,“ omnes qui aderant Rmi Cardinales et Offi­ciales Praesules latis suffragiis constare censuerunt. Verum SSmus Dominus Noster Pius PP. X. recens ad Petri cathedram evectus, quem providentissimus Deus uti Christianis solatio dedit, sic diutissime sospitem servare gratulantis Ecclesiae bono et sanctorum suorum gloriae velit, auditis omnibus, quae a Rmo Cardinali Seraphino Cretoni S. RR. Congregationi Praefecto fideliter ad Ipsum relata sunt, a supremo Suo proferendo iudicio supersedendum duxit, graviterque perpendens quanti res ponderis esset, spatium Sibi sumpsit divinae opis implorandae. Tandem hac die quae ad anniversariae lucis declarationis Christi celebri­tatem illuxit, Idem SSmus Pater sacris ante religiosissime operatus, ad se accivit Rmos Cardinales Seraphinum Cretoni S. R. Congregationi Praefectum et Andreám Steinhuber causae Relatorem una cum R. P. Alexandro Verde S. Fidei Promotore meque infrascripto Secretario, iisque praesentibus solemniter pronunciavit. vIta constare de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus praedictorum Venerabilium Servorum Dei MARCI CRISINI Canonici Strigoniensis, STEPHANI PONGRACZ et MELCHIORIS GRODECZ Sacerdotum e Societate lesu. ut procedi possit ad ulteriora in casu et ad effe­ctum de quo agitur.“ Hoc autem Decretum vulgari et in acta S. Rituum Congregationis referri iussit VIII. idus Ianuarias, anno MCMIV. — L. -j* S. -— SESAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praefectus, -j- DIOMEDES PANICI, Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius. Jaurini, die 25. Februarii 1904.

Next

/
Oldalképek
Tartalom