A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
195 Datum Romae ex Sacra Congregatione Concilii die n. Maii 1904. -j- Vincentius Card. Ep. Praenestinus, Praefectus. C. De Lai, Secretarius. Nihil sane in Decreto isto reperitur in incerto positum, nihil ex ambiguo dictum, adeoque nihil, quod uberiorem exposceret explanationem: iuvat nihilominus pauca addere, quae causae executionis Decreti profutura esse in Domino confido. I. Decreto in omnibus religiose observato facile praevidetur fore, ut Missae sive manuales sive fundatae, quibus in locis, ubi eae oblatae vel stabilitae fuerunt, ob exuberantem ipsarum numerum satisfieri nequiverit, quoad maximam omnino partem ad Ordinarios aut Praelatos, sacerdotes sibi subditos habentes, transmittantur in sensu art. 7. distribuendae. Quum enim ii, quibus de satisfactione eiusmodi Missarum curare incumbit, has — praeterquam Ordinariis — non possint tribuere, nisi Sacerdotibus sibi personaliter notis, neque maiori numero, quam cui acceptantes intra anni cursum per se satisfacere valeant; quum porro, utut Missas talibus sacerdotibus tradiderint iidem, circa persolutionem illarum responsionis onere teneantur, usquedum de effectiva per- solutione certiores facti fuerint: planum est concludere, Missarum numero exuberantium curatores tam ratione commoditatis, quam ratione conscientiae tranquillandae optime acturos, si tales Missas Ordinariatui tradiderint, hac via ab omni ulterioris responsionis onere liberandi. Quo iam circa Missas, quae iuxta praemissa ad Ordinariatum meum transpositae fuerint, omnia rite et secundum ordinem peragantur, in Officio Cancellariae meae Dioecesanae centralem pro Dioecesi Missarum manualium administratio- nem constituere decrevi, cuius erit intentiones Sacrorum ad Ordinariatum translatas una cum earum eleemosynis recipere, eas rite connotare ac demum inter Sacerdotes Dioecesanos, qui intentiones tales habere voluerint, distribuere. Activitas administrationis talis centralis exordium sumet a 1. Octobris anni nunc currentis, quod vero minime prohibet, quominus ii, qui ratione »utilis temporis« persolvendorum quorumdam Sacrorum semet arctatos viderent, haec Sacra ante praedictum iam terminum ad me transponant. Missae cum praecisa designatione intentionis specialis, ad quam eae oblatae vel fundatae fuerunt, item addita — ni casus articuli 15. subversetur — integra eleemosyna oblata, vel e fundatione percepta, comitibus litteris cum fine cuiusvis trimestris ad Ordinariatum dirigendae sunt post accuratam revisionem libelli intentionum, de quo inferius, et stabilitum numerum eorum Sacrorum non persolutorum, quorum ulterior ab acceptante retentio articulis 1., 2. et 3. contraria foret. Sacra tamen, quorum persolutio urgentior est et quibus acceptans quacumque e causa satisfacere non posset, currente etiam trimestri expedienda venient. Qui Sacra ad Ordinariatum mittent, de illorum receptione ope litterarum certiores fient, ac hoc facto nullo amplius responsionis onere ratione horum Sacrorum tenebuntur. Collectas ad Ordinariatum Missas via administrationis centralis Una cum