A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

196 eleemosyna, haudquaquam imminuta, accipient Sacerdotes Dioecesani penuria sti­pendiorum laborantes ac tales Missas ab Ordinariatu scripto petentes; accipient vero eo numero, qui eis pro mense uno, aut in casibus rarioribus pro duobus vel tribus mensibus sufficere potuerit. De persolutis Sacris, quae quis hac via acceperat, relatio fiet ad Ordina­tum, eademque occasione, nec prius, poterit pro re nata exhiberi petitio obtinen­dorum de novo Sacrorum. Per erectionem centralis administrationis Missarum manualium una etiam sacerdotibus meis, qui stipendiis missarum sufficienter provisi non sunt, succurrere pro posse intendo. Quum autem inter praesentium temporum noverca adiuncta vix affulgeat spes fore, ut finem hunc medio Missarum e Dioecesi ipsa collectarum valeam assequi, iccirco congrue providendum duxi, ut ex aliis etiam fontibus nume­rus Sacrorum disponibilium accrescat, hacque ratione omnibus, qui Missas sibi tribiui petierint, satisfieri valeat. Sacrorum talium exterorum stipendium cum i cor. et 1 cor. 24 den. computabitur. II. Stantibus articulis 1—6., stante item articulo 9., ubi declaratur, stipem pro Missis assignatam non posse separari a Missae celebratione, nec in alias res immutari vel imminui, sed celebranti ex integro et in sua specie esse tradendam, stantibus — inquam — his facile perspicitur, omnino cautum esse, ne missarum obligationes et ipsarum eleemosynae a fidelibus vel locis piis acceptae tradantur bibliopolis et mercatoribus etsi viris religiosis, aut venditoribus sacrorum utensilium et indumentorum et generatim quibuslibet sacerdotibus, qui missas requirant, non ut eas celebrent sive per se, vel per subditos sibi sacerdotes, sed ob quemlibet etiamsi optimum de caetero finem: átverő istiusmodi prohibitio diserte etiam et districtius enunciatur articulo 8. et sqq., additis sanctionis instar poenis gravissimis in articulo 12. expressis. Rei itaqua, a qua omnem decet arceri negotiationis vel levissimam speciem vel suspicionem, sanctitati optime consultum, multorum una in Ecclesia virorum devotorum piis desideriis hac prohibitione satisfactum est, privilegiis omnibus sive ad tempus, sive in perpetuum concessis, quae huic prohibitioni contraria essent, abusuum utique persaepe ansis, e medio sublatis. Neque timendum puto, ne in istiusmodi prohibitionis sequelam litterae aut artes catholicae, aut pia quaecumque instituta detrimenti quid sint passura: in patulo enim est, eos qui litteras et artes, aut instituta pia adusque persolutione susceptarum Missarum vel dimissa parte eleemosynae earum succollabant, abhinc hoc idem facturos esse, vel omnino facere posse aere suo, quod e distributarum Missarum haud imminutis eleemosynis perceperint. Omnes itaque Dioecesis meae DD. Sacerdotes vehementer in Domino rogatos et monitos esse volo, ne se negotiis, quae sanctionibus articulorum 8. et sqq. prohibita sunt, et a quibus species quaedam mercaturae et studium lucri cap­tandi vix separari valet, implicari a quocunque et sub qualicunque praetextu per­mittant, neve associationes cum diariis et ephemeridibus ope Missarum ante publi­catum Decretum initas, communiter praenumerationes vocatas, pro futuro pariter

Next

/
Oldalképek
Tartalom