A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
194 missarum, quas fideles celebrioribus Sanctuariis tradere solent, non licere quidquam detrahere, ut ipsorum decori et ornamento consulatur. 12. Qui autem statuta in praecedentibus articulis 8, 9, 10 et 11 quomo- dolibet aut quovis praetextu perfringere ausus fuerit, si ex ordine sacerdotali sit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxius erit; si clericus sacerdotio nondum initiatus, suspensioni a susceptis ordinibus pariter subiacebit, et insuper inhabilis fiet ad superiores ordines assequendos; si vero laicus, excommunicatione latae sententiae Episcopo reservata obstringetur. 13. Et cum in const. Apostolicae Sedis statutum sit excommunicationi latae sententiae Summi Pontifici reservatae subiacere »colligentes eleemosynas maioris pretii, et ex iis lucrum captantes, faciendo eas celebrare in locis ubi missarum stipendia minoris pretii esse solent« S. C. declarat, huic legi et sanctioni per praesens decretum nihil esse detractum. 14. Attamen ne subita innovatio piis aliquibus causis et religiosis publicationibus noxia sit, indulgetur, ut associationes ope missarum iam initae usque ad exitum anni a quo institutae sunt protrahantur. Itemque conceditur, ut indulta reductionis eleemosynae missarum, quae in beneficium Sanctuariorum aliarumve piarum causarum aliquibus concessa reperiuntur, usque ad currentis anni exitum vigeant. 15. Denique quod spectat missas beneficiis adnexas, quoties aliis sacerdotibus celebrandae traduntur, Eminentissimi Patres declarant ac statuunt, eleemosynam non aliam esse debere, quam synodalem loci, in quo beneficia erecta sunt. Pro missis vero in paroeciis aliisque ecclesiis fundatis eleemosynam, quae tribuitur, non aliam esse debere, quam quae in fundatione vel in successivo reductionis induito reperitur in perpetuum taxata, salvis tamen semper iuribus, si quae sint, legitime recognitis sive pro fabricis ecclesiarum, sive pro earum rectoribus, mxta declarationes a S. C. exhibitas in Monacen. 25. Iulii 1874 et Hildesein. 21. Ianuarii 1898. In Monacen. enim »attento quod eleemosynae missarum quorundam legatorum pro parte locum tenerent congruae parochialis, Emi Patres censuerunt licitum esse parocho, si per se satisfacere non possit, eas missas alteri sacerdoti committere, attributa eleemosyna ordinaria loci sive pro missis lectis sive cantatis«. Et in Hildesien. declaratum est, »in legatis missarum aliqua in ecclesia fundatis retineri posse favore ministrorum et ecclesiarum inservientium eam redituum portionem, quae in limine fundationis, vel alio legitimo modo, ipsis assignata fuit independenter ab opere speciali praestando pro legati adimplemento«. Denique officii singulorum Ordinariorum erit curare, ut in singulis ecclesiis, praeter tabellam onerum perpetuorum et librum in quo manuales missae, quae a fidelibus traduntur ex ordine cum sua elemosyna recenseantur, insuper habeantur libri in quibus dictorum onerum et missarum statisfactio signetur. Ipsorum pariter erit vigilare super plena et omnimoda executione praesentis decreti; quod Sanctitas Sua ab omnibus inviolabiliter servari iubet, contrariis quibuslibet minime obstantibus.